Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 599 > >|
1noribus ſtatutis ſunt impoſitæ, collocantur quatuor tigilla: quorum quodque
longum
eſt pedes nouem, latum palmos duos & digitos tres, craſſum pal­
mos
duos & digitum.
Primum aut tigillum diſtat à ſecundo pedibus quinque,
palmo
uno, digito uno: & quidem tam priore quàm poſteriore parte: nam
ibi
extra ſtatuta tigna locantur ſingula tigilla: pari ſpacio tertium diſtat à
quarto
: ſed ſecundum abeſt à tertio pedem & digitos tres: atque eodem mo­
do
reliqua octo tigilla interuallis diſtinguuntur: quintum enim à ſexto, &
ſeptimum
ab octauo diſtat tanto ſpacio, quanto primum à ſecundo & terti
um
à quarto.
At ſextum à ſeptimo tanto ſpacio, quanto ſecundum à tertio.
Bina autem tigilla ſuſtinent tabulam unam tranſuerſam, longam pedes ſex,
latam
pedem, craſſam palmum: quæ à duobus poſterioribus tignis ſtatutis
diſtat
pedibus tribus & palmis duobus.
Cùm uerò tabulæ ſex numero ſint,
in
ſingulis collocantur bini folles: quorum inferius tabulatum ex eis extat
palmum
.
Vtriuſque uerò tabulati annulus ferreus per ſuum tabulæ foramen
deſcendit
: atque in eum adigitur peſſulus ligneus, ut ipſum, ſicuti ſupra dixi,
permaneat
immotum: at uterque follis procedit per ſui tigilli tergum in fiſtu
lam
æneam, in qua utriuſque naris collocatur capitibus eorum arctè coniun­
ctis
.
Sed fiſtula lamina ænea uel ferrea eſt complicata, longa pedem & pal­
mos
duos ac totidem digitos, craſſa ſemidigitum, inferiore tamen eius par­
te
digitum: cuius prior caua pars eſt lata digitos tres, alta digitos duos & di
midium
: nam prorſus teres non eſt: poſterior uerò lata eſt pedem, palmos
duos
, digitos tres.
Lamina autem ſuperiore parte, qua complicatur, omni­
no
non coniungitur, ſed rima manet lata ſemidigitum: quæ poſteriore par
te
ad tres digitos dilatatur.
Hæc fiſtula imponitur in fornacis foramen, quod
in
medio muro & fornice eſſe dixi: ſed nares follium, in hac fiſtula collocatæ,
diſtant
à priore eius parte ad digitos quinque.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index