Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 599 > >|
1num in foueam inijciat, eumque terreno puluere conſpergat: mox uaſculo in­
fundat
aquam: ſcopis undique foueam uerrat: ijſdem eandem aquam turbidam
impellens
in focum fornacis ipſum etiam uerrat: deinde puluerem miſtum
& madefactum in fornacem inijciat: iterumque ſcalarum gradibus aſcendens
pilo
in fornacem immiſſo puluerem tundat, ut focus fiat ſolidus.
Pilum aut
teres
ſit & longum palmos tres: inferius latum digitos quinque, ſuperius tres
& dimidium.
Nam in metæ ſuperius reciſæ figuram formatum eſſe debet:
Manubrium
pili teres longum ſit pedes quinque, craſſum digitos duos & di­
midium
.
Pilum præterea ſuperiore parte, qua in ipſo includitur manubrium, cir
culo
ferreo duos digitos lato cingatur.
Sunt qui eius loco utuntur duobus
pilis
teretibus tam inferius quàm ſuperius latis digitos tres & dimidium: ſunt
qui
duabus ſpathis ligneis, ſed pila ſpathis præſtant.
Simili modo in fo­
ueam
, quæ eſt extra fornacem, inijciat puluerem compoſitum & madefa­
ctum
, eumque pilo tundat: in quam ferè completam rurſus conijciat pulue­
rem
, atque eum ſurſum uerſus fiſtulam æneam pilo protrudat, ut ad digitum
ſub
eius ore focus decliuis deſcendat in foueam catini: poſſitque metallum
defluere
.
Iteret autem eadem uſque dum fouea fuerit completa: quam mox
curuata
lamina ferrea, longa palmos duos & totidem digitos, lata tres di­
gitos
, ſuperius hebete, inferius acuta excindat, ut catinus fiat rotundus &
latus
pedem, altus palmos duos, ſi centumpondium plumbi continere de­
bet
: ſin libras tantum ſeptuaginta, latus palmos tres, altus æque ac prior pal
mos
duos.
Foueam uerò exciſam rurſus tundat pilo æneo terete, altos di­
gitos
quinque, lato totidem: cui ſit manubrium teres, curuatum, craſſum ſeſ­
quidigitum
: aut altero pilo æneo, formato in figuram metæ ſuperius reci­
ſæ
: cui impoſitus ſit turbo inferius reciſus, ut media pili pars manu prehendi
poſſit
: quod altum ſit digitos ſex, inferiore parte latum digitos quinque, ſupe
riore
quatuor: alij eius loco uſurpant ſpátham ligneam inferius latam pal­
mos
duos & dimidium, craſſam unum.
Catino præparato redeat ad forna­
cem
, & oris utrique lateri ac ſuperiori eius parti lutum ſimplex illinat.
In infe­
riorem
uerò ponat lutum, quod inferius intinxit in puluerem à carbonib.
reſolutum:
quo
cauere poterit ne lutum, foci puluerem ad ſe trahens, eum uitiet: tum in
os
fornacis imponat bacillum rectum et teres, longum dodrantem, craſſum
digitos
tres.
Poſtea ad lutum apponat carbonem ita longum et latum, ut os
totum
occludat.
Quod ſi unus carbo tam magnus in promptu non fuerit,
duos
in eius locum ſupponat.
Ore ſic obſtructo tot carbones, quot capit al
ueus
bracteis ligneis contextus, inijciat in fornacem.
Ne uerò carbo, quo oc
cluſum
eſt os fornacis, tunc excidat, eum magiſter manu teneat.
Sint autem
carbones
, qui in fornacem inijciuntur, mediocres: magni enim follium fla­
tum
impediunt, ne per fornacis os exire poſſit in catinum, eumque calefacere.

Tum
idem magiſter carboni ad os fornacis appoſito lutum illinat, atque ba­
cillum
ex ipſo extrahat: ſicque fornax eſt præparata.
At miniſter rurſus tot car­
bones
maiores, quot aluei quatuor uel quinque capiunt, in fornacem inijci­
at
, & eam totam compleat carbonibus: paucos etiam carbones conijciat in
catinum
, atque ſuperinijciat prunas ut calefiat.
Ne uerò ignis flamma per os
fornacis
ingreſſa carbones incendat, id ipſum luto oblinat, uel claudat ollæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index