Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 599 > >|
1dominis ſuo quodam iure abripit: qua de cauſa experientiſſimus quiſque ex­
coctor
alios ſeparatim ab alijs excoquit: & quidem minutulos in latiore for
nace
: mediocres, in media: maiuſculos, in anguſtiore.
Quinetiam cùm minu
tulos
excoquit, leni follium flatu utitur: cùm mediocres, mediocri: cùm ma­
iuſculos
, uehementi.
Nam ſi primos excoquit, lento igni indiget: ſi alteros,
mediocri
: ſi tertios, acri.
Multo tamen minus acri quàm cùm uenas uel auri
uel
argenti, uel æris excoquit.
Cùm autem in hoc labore continenter tres di
es
& noctes, ut fieri ſolet, excoctores operam conſumpſerint, lapillorum mi­
nutulorum
maius pondus conflare poſſunt, quod cito liqueſcant: maiuſcu­
lorum
minus, quod tardè: mediocrium mediocre, quod medio modo ſe ha
beant
: qui tamen in fornace, modò latiore, modò mediocri, nunc uerò angu
ſtiore
non facta, lapillos omnes excoquunt, hi, ut magnum damnum non fa­
ciant
, primò in eam minutulos inijciunt, deinde mediocres, tum maiuſculos,
poſtremò
non ſatis puros: atque, ut conuenit, follium flatum immutant.
Ne ue­
lapilli prius ex magnis carbonibus, in fornacem iniectis, deuoluantur in
catinum
quàm ex eis plumbum confletur, excoctor paruis utitur: atque primò
tales
carbones, aqua madefactos, inijcit in fornacem, deinde lapillos, tum
terum
ac ſæpius uiciſſim carbones et lapillos.
Sed lapilli collecti ex materia,
quæ
diebus æſtiuis in foſſa, in quam immittitur riuus, lauatur, hybernis in
laminam
ferream foraminum plenam coniecta, excoquantur in fornace pal
mum
latiore quàm ea eſt in qua minutuli lapilli, ex terra effoſſi, conflantur:
ſed
ad eos excoquendos uehementiore flatu follium, & acriore igni opus eſt
quàm
ad maiuſculos excoquendos.
Verùm quicunque lapilli coquuntur, ſi
prius
plumbum ex fornace effluit, multum ex eis conficitur: ſi recrementa, pau
cum
.
Cum ipſis enim permiſcetur: quod tunc accidere ſolet, cùm lapilli uel
minus
puri, uel ferrugine, quæ ſatis cremata non fuit, infecti in fornacem con
iecti
fuerint, uel plures quàm oportet: tunc enim, quanquam puri ſunt & fa­
cile
liqueſcunt, ſimul cum recrementis, cum quibus miſcentur, aut effluunt,
aut
in fornace adeo ſubſidunt, ut munere excoquendi neceſſariò intermiſſo
refringenda
ſit.
Quoties aut: recrementa de plumbo per decliue officinæ ſo
lum
defluxerint, & rutro detracta fuerint, toties os catini aperiatur, & plum
bum
deriuetur in alterum catinum: quod quamprimum effluxerit os luto
cum
puluere carbonum permiſto rurſus obturetur.
In hoc catino prunæ in­
ſint
, ne plumbum mox effundendum refrigeſcat: ex eo, ſi tam impurum fue­
rit
, ut opera inde formari non poſſint, effuſo conficiantur panes recoquen­
di
in foco, de quo paulo poſt dicam: ſi purum, ſtatim æreæ laminæ craſſæ ſu
perfundatur
prius rectis lineis, deinde ſuper eas tranſuerſis ut cancelli fiant:
quorum
ſinguli ferro ſignatorio in eos impreſſo ſignentur, ſi plumbum ex
lapillis
effoſſis conflatum fuerit, unum tantummodo ſignum, magiſtratus
ſcilicet
imprimi ſolet: ſi ex lapillis ſola lotura collectis, duo magiſtratus &
furca
, qua lotores utuntur: tum ex id genus cancellis plerunque tribus ligneo
malleo
compactis & coagmentatis formetur una maſſa.
Recrementa uerò
detracta
mox batillo ferreo conijciantur in lacuſculum ex una arbore caua­
tum
, & agitata purgentur à carbonibus: tum exempta contundantur malleo
ferreo
quadrangulo: deinde cum lapillis proxime coquendis recoquantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index