Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 599 > >|
1
Qvalis eſſe debeat perfectus metallicus, & quæ
contra
artem metallicam & metalla atque ipſos me­
tallicos
uidentur ualere, uel pro eis ſunt, primo li­
bro
ſatis explicaui: nunc decreui metallicos ampli
us
informare.
Qui inprimis neceſſe habent ſan­
ctè
Deum colere, ac ea, quæ dicam, ſcire, & operam
dare
ut quoque opus efficiatur rite atque diligenter.

Etenim
diuina prouidentia factum eſt, ut his qui &
norunt
ea quæ oportet facere, & curant ut perfici
poſſint
, plerumque omnia ſecunda accidant: inertibus contra & qui curam
in
rebus abſoluendis non ponunt, aduerſa.
Nemo certe ſatis habet omnes
artificij
metallici partes in animi notione reponere ſine impenſis, quæ faci­
endæ
ſunt in metalla: uel ſine laboribus quos ſibi ipſe ſumit & ſuſtinet.
Ita­
que
ſi quis facultatem habet id quod opus eſt in ſumptum erogandi, mercena
rios
, quotquot uult, in operas cuiuſque generis mittet.
Vt quondam Soſias
Thracenſis
in argentarias operas miſit mille ſeruos, quos ipſi elocauerat Ni­
cias
Athenienſis filius Nicerati.
Si nullam impenſam facere poteſt, ex omni­
bus
operibus facilimum quodque ſibi ad efficiendum eligat.
Ex quo genere hæc
duo
potiſsimum ſunt, ducere foſſas, & riuorum ac fluminum arenas lauare.

Nam
ex his ſæpenumero colliguntur auri ramenta: aut lapides nigri, ex qui­
bus
conflatur plumbum candidum: aut etiam gemmæ.
Illæ aperiunt uenas,
quæ
interdum abundant metallis, in ſummo ceſpite inuentis.
Siue igitur ar
te
, ſiue caſu in eius manus tales arenæ aut uenæ inciderint, quæſtum ſibi in­
ſtituere
poterit ſine impendio, et ex paupere diues repente fieri.
Contrà ue­
ro
ſi optatis non reſponderunt, mox de lotione uel foſsione deſiſtere licebit.

Verum
cum unus aliquis rei familiaris amplificandæ gratia ſolus facit impen­
ſas
in metallum, magni refert ipſum intereſſe operibus, & præſentem uide­
re
omnia, quæ effici iuſsit.
Quamobrem aut ad fodinam domicilium habeat,
ut
ſe in conſpectum operarijs ſemper dare poſsit, ſemperque cauere ne quis ſu
um
munus negligenter exequatur: aut habitet in propinquis locis, ut & cre
bro
metallicas operas interuiſat, & crebrius ad metallum ſe uenturum, quàm
ſit
uenturus, operarijs per nuncium ſignificet.
Etenim ſuo aduentu uel eius
denunciatione
mercenarium ferè quenque ſic terrebit, ut nunquam non diligen­
ter
negotium ſuum agat.
Sed cum inuiſerit metallum diligenter operarios lau
det
, & interdum eis det munera, ut & ipſi & alij alacriores ad laborandum fiant:
contrà
negligentes obiurget atque aliquos ex metallis amoueat, & in eorum
locum
ſedulos ſubſtituat.
Quinetiam dominus ſæpe numero diesnoctesque
maneat
in metallo.
Quæ non ſit manſio deſidioſa & mollis. Nam metallici
in
re familiari augenda diligentis intereſt, frequenter deſcendere in fodinam,
& aliquid temporis conferre ad naturam uenarum fibrarumque cognoſcendam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index