Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 599 > >|
1tignum quernum: duo enim ſunt ſic tranſuerſa locata, ut unius forma, quæ
in
eius parte media eſt, in alterius formam, quæ item in eius parte media eſt,
includatur
, crucisque ſpeciem præbeant: quorum tignorum utrunque longum
eſt
pedes tres, latum & craſſum pedem.
At ſuperius axis caput teres eſt: nam
ſic
exciſum, ut latum ſit palmos tres: id uertitur in dimidiata armilla, utrinque
infixa
in trabe, cui paries camini obliquus innititur.
Ad axem uerò affixum
eſt
loculamentum: etenim primò ſurſum uerſus ad cubiti altitudinem in for
ma
axis incluſum eſt tigillum, longum, exceptis capitulis, cubitum & digi­
tos
tres, latum & craſſum palmos duos: deinde iterum ſurſum uerſus ad alti
tudinem
pedum quinque, alterum tigillum æque longum, latum, craſſum eſt
incluſum
in axe.
Eorum autem duorum tigillorum altera capitula incluſa ſunt
in
formis tigni ſtatuti longi pedes ſex & palmos tres, lati & craſſi dodrantem:
atque
clauis ligneis transfixa: tum ab inferiore tigillo ſurſum uerſus ad trium
palmorum
altitudinem in axis formis, quæ ſunt à lateribus, incluſa ſunt ite­
rum
duo tigilla longa, exceptis capitulis, pedem & palmum, lata palmum &
digitos
tres, craſſa palmum.
Pari modo ſub ſuperiore tigillo ſunt duo eiuſ­
dem
magnitudinis tigilla: quinetiam in ſtatuti tigni formis totidem tigilla
incluſa
ſunt eiuſdem, cuius proxima longitudinis, ſed craſſa digitos tres, la­
ta
palmum & digitos duos: & duo quidem inferiora ſupra inferius tigillum
tranſuerſum
, ſuperiora uerò è regione duorum ſuperiorum tigillorum in
xis
lateribus incluſorum.
Exterius autem ad tigilla aſſeres ſunt affixi: ſed pars
loculamenti
prior fores habet: atque etiam poſterior: quorum cardines infixi
ſunt
in aſſeribus, affixis ad tigilla in lateribus axis incluſa: tum inferiori tigil
lo
tranſuerſo aſſeres ſunt ſuperpoſiti: à quibus ſurſus uerſus ad duorum pal
morum
altitudinem eſt axiculus ferreus quadrangulus: cuius latera ſunt la­
ta
digitos duos: capitula, quorum utrunque teres, in armillis æneis aut ferreis
uoluuntur
: earum altera eſt in axe, altera in tigno ſtatuto incluſa.
Circa uerò
axiculum
utrinque eſt orbis ligneus, altus palmos tres & digitum, craſſus pal
mum
, ſuperius bractea ferrea tectus: hi duo orbes inter ſe diſtant palmis du
obus
& totidem digitis: habentque fuſos quinque: qui craſſi digitos duos & di
midium
diſtant inter ſe digitis tribus: quo modo tympanum ſui generis effi
citur
, quod ipſum à tigno ſtatuto abeſt palmum & digitum: longius uerò ab
axe
, nempe palmum & digitos tres.
Deinde ab hoc axiculo ſurſum uerſus ad
pedis
& palmi altitudinem eſt alter axiculus ferreus quadrangulus, cuius
quodque
latus eſt, latum digitos tres.
Ipſe æque ac prior in armillis æneis uel
ferreis
uerſatur: circa eum eſt tympanum dentatum, duobus orbibus compa­
ctum
, latum pedem & palmos tres, craſſum palmum & digitos duos: cui in
fronte
ſunt dentes tres & uiginti, lati palmum, craſſi digitos duos: extantè
tympano
palmum: diſtant inter ſe digitis tribus: atque etiam circa eundem
xiculum
uerſus tignum ſtatutum ad duorum palmorum & totidem digito
rum
longitudinem eſt alter orbis æque ac tympani orbis latus, ſed craſſus pal
mum
.
Is uertitur in tigno ſtatuto ea parte exciſo. Ex hoc orbe & tympani or
be
ſit alterum tympanum fuſos habens item quinque.
Ab hoc altero præterea
axiculo
ſurſum uerſus ad altitudinem cubiti eſt axiculus ligneus: cui ferrei
ſunt
codaces, cuiuſque capitula circulis ferreis ſunt cincta, ut codaces in eis fir

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index