Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 599 > >|
1 202[Figure 202]
De ratione, qua panes ærei fathiſcentes torrentur, ſatis dixi: nunc dicam
de
modo, quo ex ijſdem torrefactis rurſus æs conficitur.
Hi autem, ut æris
ſpeciem
quodammodo amiſſam recuperent, coquantur in fornacibus, quarum
quatuor
ſint ad ſecundum murum longum in ea domicilij parte, quæ eſt inter
ſecundum
et tertium murum tranſuerſum: cuius ſpacium longum eſt pedes
tres
& ſexaginta, atque palmos duos.
Cùm uerò quæque fornacum occupet pe­
des
tredecim, utrunque ſpacium, quorum alterum eſt ad dextrum latus primæ
fornacis
, alterum ad ſiniſtrum quartæ, latum ſit pedes & palmos tres, medi­
um
ſpacium, quod eſt inter ſecundam & tertiam fornacem, longum erit pe­
des
ſex.
In cuiuſque horum trium ſpaciorum medio ſit oſtium latum ſeſquipe
dem
, altum pedes ſex: quorum medium commune ſit utriuſque fornacis magi­
ſtro
: quæque fornax proprium caminum habeat: qui inter duos camini lon­
gi
, ſupra deſcripti, parietes aſſurgens innitatur duobus fornicibus & muro
communi.
Is ſit in medio duarum fornacum longus pedes quinque, altus decem,
craſſus
duos.
Ante hunc murum ſit pila communis duobus duarum fornacum
prioribus
fornicibus, craſſa pedes duos & totidem palmos, lata pedes tres
& dimidium.
Itaque fornicum prior ex hac pila communi pertineat ad alteram
pilam
ei communem cum altero eiuſdem fornacis fornice: is uerò ex ſecundo
muro
longo dextrorſum ad eandem pilam pertineat: quæ inferius craſſa &
lata
ſit pedes duos, & totidem palmos.
Sed prioris fornicis ſpacium uacuum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index