Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
461
461
462
462
463
463
464
464
465
465
466
466
467
467
468
468
469
469
470
470
< >
page |< < of 599 > >|
1 213[Figure 213]
Sed dilutum, ex quo conficitur ſal, fit ex terra ſalſa, uel ſalis & halinitri fœ
cunda: lixiuium uerò ex cinere arundinis uel iunci.
Verùm ex terra ſalſa ori
tur dilutum, ex quo decocto ſal tantummodo conficitur: ex altera, de qua pau
lo poſt plura dicam, ex quo ſal & halinitrum.
At ex cinere naſcitur lixiuium,
ex quo etiam ſal ſolus fit.
Tam autem cinis quam terra primò conijciatur in
magnam cupam: deinde aqua dulcis ei affundatur: quæ, cinere uel terra per­
ticis agitata, horarum ferme duodecim ſpacio imbibit ſalem: tum turbine ex
cupa extracto, colata excipiatur labro, mox ſiue dilutum fuerit ſalſum, ſiue
lixiuium uaſculis hauſtum infundatur in paruas cupas: ad extremum trans­
fundatur in cortinam ferream uel plumbeam, & coquatur, donec aquis ex­
halatis ſuccus denſetur in ſalem.
Cupa magna A. Turbo B. Labrum C. Cochlear
altum D. Cupæ paruæ E. Cortina F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index