Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
481
481
482
482
483
483
484
484
485
485
486
486
487
487
488
488
489
489
490
490
< >
page |< < of 599 > >|
Secunda fornax rotunda & lata pedes decem, alta octo, extrinſecus, ut ſit
firmior, cingatur quinque arcubus ſeſquipedem craſſis: ea item conſtet ex du
abus cameris: quarum inferioris teſtudo ſit craſſa ſeſquipedem: ipſa camera
habeat à fronte os anguſtum, ut ligna in focum, qui eſt in eius ſolo, imponi
poſſint: in ſumma uerò & media eiuſdem teſtudine magnum foramen rotun-
dum: quod ab ea pateat ad ſuperiorem cameram, ut flammæ in ipſam pene-
trare poſſint.
At in ſuperioris cameræ muro inter arcus ſint octo feneſtræ
tantæ, ut per eas ollæ uentroſæ in ſolo cameræ circum magnum foramen col-
locari poſſint: quarum ollarum craſſitudo ſit ad digitos duos, altitudo ad to
tidem pedes, latitudo uentris ad ſeſquipedem, oris & fundi ad pedem.
In po
ſteriori fornacis parte ſit foramen quadrangulum, cuius altitudo atque etiam
latitudo ad palmum: per quod calor penetret in tertiam fornacem, cum hac
coniunctam: ea quadrangula & longa pedes octo, lata ſex ſimiliter conſtet
ex duabus cameris: quarum inferior à fronte habeat os, ut ligna in focum, qui
etiam eſt in eius ſolo, imponi poſſint: ab utroque oris latere in muro ſit oblon
gi uaſis fictilis receptaculum, longum circiter pedes quatuor, altum duos, la
tum ſeſquipedem.
Superior uerò camera habeat duo foramina, alterum à dex-
tro latere, alterum à ſiniſtro, tam lata & alta, ut uaſa illa commode in eam im
poni poſſint: quæ uaſa ſint longa pedes tres, alta ſeſquipedem, lata inferiori
parte pedem, ſuperiori rotundata: in his opera uitrea iam conflata recondan-
tur, ut mitiori calore refrigerentur: quæ ni ita paulatim fuerint refrigerata, diſ
rumpuntur.
Deinde uaſis iſtis ex ſuperiori camera extractis & repoſitis in
receptaculis prorſus refrigerentur.
Secundæ fornacis arcus A. Eius cameræ inſerioris os B.
Feneſtræ ſuperioris cameræ C. Ollæ uentroſæ D. Ter/
tiæ fornacis os E. Receptacula uaſorum F. Foramina
ſuperioris cameræ G. Vaſa oblonga H.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index