Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
721
721 (83)
722
722 (84)
723
723 (85)
724
724 (86)
725
725 (87)
726
726 (88)
727
727 (89)
728
728 (90)
729
729 (91)
730
730 (92)
< >
page |< < (91) of 760 > >|
72991LIBER. lum pedeſtre animal ſuffocari uidetur, eo quòd uehemen-
ter reſpiret.
Præterea, ſi omnia reſpirant, clarũ eſt & in-
ſecta quoq;
animalia reſpirare: at plurima ex eis, diuiſa
non modò in duas parteis, ſed etiã in plureis, uiuere cernũ-
tur, ceu ſcolopendræ, quas centipedas nũcupant:
quæ, qua-
liter, aut quo fieri poteſt ut reſpirent?
At uerò nec par-
tium interiorum experientiam habuiſſe, nec accepiſſe cun-
cta naturam moliri alicuius gratia, cauſa potißimum fuit,
quãobrẽ haud rectè deipſis dixerint:
inuestigãdo enim cu-
ius gratia reſpiratio animalibus adiuncta ſit, &
in parti-
bus hoc idẽ ut in branchijs, &
pulmone in ſpiciendo, ocyus
utique cauſam ipſam inueniſſent.
Cæterùm Democritus
quæ ſpirant ex reſpiratione quippiam conſequi aſſeruit,
in quiens eam prohibere ne anima extrudatur:
non tamen
quaſi natura id huiuſce gratia fecerit quicquam dixit.
In
plenũ enim, ut cæteri naturales, ita &
hîc quoq; huiuſmo-
di cauſam minimè attigit.
Sed primas illas rotũdas figu-
ras, calorem, &
animam eſſe dicit. Quæ ubi periclitari ac-
cipiunt, ne continente exprimente, foras protrudantur, ſuc-
curſum, auxiliumq́;
reſpiratione fieri: in aëre enim grãdem
numerum talium eſſe, quæ ille mentem, animamq́;
appellat.
Ac reſpirante quidem animali, & aëre ingrediente, ea pa-
riter ingredi:
& compreßioni reſistendo, animam quæ in
eo eſt, egredi prohibere.
Atq; ob id, in reſpirando, & expi-
rando uitam, &
mortem conſistere: nam cùm id quod nos
ambit comprimendo euincit, ac ſuperat, nec ei præterea id
quod deſoris ingreditur, reſistere poteſt, cùm animal ſpira-
re nequeat, tum accidere morte animal occupari:
mortem
enim eſſe, eiuſmodi figurarum è corpore digreſſum, qui ex-
primente eo quòd continet, proueniat.
Cauſam uerò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index