Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (14)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (11)
< >
page |< < (10) of 760 > >|
1610ARIST. PHYSICORVM tius ratio ineſt, ſeu in bipede, ratio hominis: aut in albo, ra
tio hominis albi:
ſi bæc igitur ita ſunt atq; homini bipes ac-
cidit, ſeparabile ipſum eſſe neceſſe eſt:
quare fieri põt, ut ho
mo bipes nõ ſit, uel in ratione bipedis inerit ipſius hominis
ratio:
at fieri nequit: illud enim in ratione hominis ineſt.
Quòd ſi bipes, ac animal alij cuipiã accidunt, & neutrũ eſt
quod propriè ens:
homo quoq; ex ijs erit profectò, quæ alij
accidunt.
At quod propriè eſt, nulli ſit accidẽs. Et de quo
ambo dicũtur, atq;
utrunq; dicatur, & id quod exillis cõ-
ponitur.
Ipſum igitur uniuerſum ex indiuiſibilibus cõstat.
Quidam autẽ utriſq; rationibus conceſſerunt. Ei quidem
quæ omnia unũ eſſe concludit, ſi id quod eſt, unũ ſignificat:
id quod haud eſt eſſe dicẽtes. Ei uerò quæ ex partitiõe pro-
cedit, indiuiduas magnitudines facientes.
Patet autẽ & ue
rum nõ eſſe, ſi id quod eſt, unũ ſignificat:
& fieri nõ poteſt,
ut ſimul ſit cõtradictio, nõ fore quicquã non ens:
nihil enim
obstat, ut id quod nõ eſt, non ſit abſolutè nõ ens, ſed non ens
quippiam ſit.
Dicere quoq; , ſi nõ quippiã aliud erit præter
idipſum quod eſt, unum omnia fore, perabſurdum eſt ſanè.
Quis enim ipſum quod eſt, aliud quicquã eſſe intelligit,
quàm id quod eſt propriè ens?
Quod & ſi ita eſt, nihil ta
men prohibet multa eſſe ea quæ ſunt, ut diximus.
Patet igi-
tur impoßibile eſſe, ut id quod eſt, hoc modo ſit unum.
Confutatio eorum qui perperam ſentiunt de principijs re
rum, naturalius tamen ſunt locuti, atque nomine Ens pro
principio vtuntur.
CAP. IIII.
_VT_ naturales autẽ dicunt, duo ſunt modi: quidam enim
id quod eſt, unum ſubiectũ corpus fecerũt, aut trium
unum, aut aliud quod igne quidem ſpißius, aëre uerò ſub-
tilius eſt.
Cætera autẽ generari dicunt denſitate, raritateq́;
multa facientes: hæc autem ſunt contraria. Et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index