Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
< >
page |< < (88) of 760 > >|
9488PHYSICORVM ARIST. æquale erit, ut patet. quonam igitur cubi moles ab æquali
uacuo differet, atq;
loco? Et ſi duæ tales ſimul fuerint mo-
les, cur &
quotquot uolueris in eodẽ non erunt? Vnum igi-
tur hoc abſurdum, ac impoßibile ſequitur.
Præterea patet
id cubum ipſum habere cùm transfertur, quod &
uniuerſa
cætera copora habent.
Quare ſi nihil à loco differat, cur
corporibus facere locũ oportet præter uniuſcuiuſq;
molẽ,
ſi moles ſit affectuũ expers?
nihil enim confert, ſi tale circa
ipſum ſpaciũ aliud ſit æquale.
Ex his igitur patet in ratio-
ne rerum uacuũ ſeparatum nõ eſſe.
S E D ſunt qui putãt
per rarum, ac denſum patere uacuum eſſe.
Nam ſi non ſit
rarum, ac denſum, neq;
fieri poteſt, ut corpora coëant, atq;
premantur. Quod ſi id non ſit, aut motus omnino non erit,
aut uniuerſum fluctuabit, ut inquit Xuthus, aut in aërem
æqualem, atq;
aquam fieri mutationem ſemper oportet hoc
inquam pacto:
ut ſi ex aqua poculi unius oriatur aër, tanta
ſimul aqua ex æquali aëre generetur, aut neceſſe eſt, uacuũ
eſſe.
Alio nanq; modo fieri nequit, ut corpora constringan
tur, ac dilatentur.
Si igitur inquiunt eſſe rarum, quod ha-
bet multa uacua ſeparata:
patet ſi uacuum ſeparatum eſſe
non poßit, ſicut neq;
locus ſpacium habens, neq; rarum in
ratione rerum ſic eſſe.
Si uerò non ſeparabile, ſed tamen
ineſſe quid uacuum dicũt, minus quidẽ, eſt hoc impoßibile.

Accidit autẽ primò quidẽ non omnis motus cauſam uacuũ
eſſe, ſed eius duntaxat, quò ſupera loca petuntur:
rarũ enim
leue eſt, quapropter &
ignem rarũ inquiunt eſſe. Deinde
non eſſe uacuum motus ſic cauſam, ut in ipſo quid mouea-
tur:
ſed utres mouent id ſurſum, quod adiunctum eſt ipſis,
ex eo quia ſurſum ipſi feruntur, ſic &
uacuum ſurſum mo-
u@re.
At quonã pacto latio uacui poteſt, uel locus eſt?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index