Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (11) of 760 > >|
2011LIREB I. dicit. Inſuper & haſce differẽtias affert, poſitionẽ inquam,
figuram, ac ordinẽ:
hæc autẽ contrariorũ genera ſunt. Poſi
tionis enim, ſupra &
infra, antè & retrò: figuræ uerò an-
gulis cõstans, atq;
nõ constans: rectũ, et circunflexum ſpe-
cies ſunt.
Patet igitur, omnes contraria quodãmodo prin
11Prima ſunt,
quorũ nõ ſunt
intrinſeca prio
ra principia.
cipia facere rerũ, idq́;
nõ ſine ratione. Principia nanq; neq;
ex ſeſe mutuo, neq; ex alijs, & ex ipſis omnia eſſe oportet:
cõtrarijs autẽ primis hæc inſunt, quia nãq;
ſunt prima, ideo
non ex alijs ſunt:
quia uerò contraria ſunt, ideo non ex ſeſe
mutuo fiunt.
Verùm idipſum quo pacto fit, & ratione cõ
ſideremus oportet.
Sumendum eſt igitur primũ, nõ quiduis
eorũ quæ ſunt in quoduis agere, neq;
quoduis pati à quo-
uis aptũ eſſe, neq;
ex quibuſcunq; quiduis fieri, niſi quis per
accidens ſumpſerit:
quo nanq; pacto fiet album uel nigrum
ex muſico, niſi albo uelnigro ſit accidens muſicũ?
Sed albũ
quidẽ fit è non albo, atq;
ex hoc non quouis, ſed è nigro, uel
aliquo mediorũ.
Muſicum autem è non muſico, atq; ex hoc
nõ quouis, ſed ex immuſico:
uel è medio, ſi aliquid inter ipſa
mediũ eſt.
Neq; rurſus in quoduis primũ, unumquodque
corrũpitur:
uelut album, nõ in muſicum (niſi idipſum non-
nunquam accidat) ſed in non album corrũpitur:
atq; in hoc
non quoduis, ſed in nigrũ, aut in medium.
Eodem modo mu-
ſicum etiam in non muſicũ:
atq; in hoc nõ quoduis, ſed im-
muſicũ, uel in medium, ſi quid inter ipſa mediũ ſit, corrum-
pitur.
Similiter fit & in cæteris. Nam & ea, quæ non ſim
plicia, ſed cõpoſita ſunt eandem ſubeunt rationem:
ſed latet
idipſum ex eo:
quia diſpoſitiones oppoſitæ nominibus ca-
rent.
Etenim omne constructum ex inconstructo, atq; in-
constructũ è constructo fiat neceſſe eſt:
constructũ etiam
in inconstructum, &
in ipſum non quoduis, ſed in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index