Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (30) of 760 > >|
3630ARIST. PHYSICORVM mam, atq; materiam uſq; ad terminũ quendam cognoſcere:
uelutimedici ſanitatẽ, & bilem, atq; pituitam, in quibus eſt
ſanitas:
& ædificatoris ſimiliter formam ipſius domus, atq;
materiã, lateres inquam, ac ligna:
& cæterorũ eodẽ modo:
naturalis etiam facultatis erit profectò utraſq;
natur as co-
gnoſcere.
Prætereà facultatis eiuſdem eſt, id gratia cuius,
finemq̀, et ea, quæ horũ gratia ſunt cognoſcere.
At natura,
finis eſt, &
id cuius gratia. Quorũnanq; motionis ſi ſit
11Medicationis
finis eſt ſanitas:
finis em̃ eſt cu-
ius gratia alia
fiũt: quo modo
mors minimè fi
nis eft. Nafci-
mur enim vt na
turę functiones
exequamur in
corpore, & ani
mę perfectionẽ
aſſequamur.
continua, finis aliquis eſt:
eorum is ultimum eſt, & id cuius
gratia.
Quapropter & Poëta ridiculè cõpulſus eſt ad hãc
ſententiam afferendã.
Extremũ ob quod natus erat, fatumq́;
petiuit. Non enim quoduis ultimum finis eſt: ſed id quod eſt
optimũ.
Artis prætereà materiam faciũt quædam ſimplici-
ter, quædã aptam, idoneãq́;
ad opus & utimur. quia omnia
ſunt gratia nostri:
ſumus enim & nos quodãmodo finis. Id
enim cuius gratia cætera ſunt, dupliciter dicitur, ut in Phi-
loſophia distinximus.
Duæ igitur dominæ ſunt materiei,
cognoſcẽtesq́;
artes, ea quæ utitur, & ea quæ præ eſt facien
dorum operũ facultati, ipſa inquã Arcbitectura:
quapro-
pter et ea quæ utitur, architectura quodãmodo eſt, ſed hoc
intereſt:
altera nanq; formã cognoſcit, altera materiã facit.
Nam gubernator quidem, qualis eſt forma claui, cogno-
ſcit, ac iubet:
at arcbitectus extruẽdæ nauis, quali ex ligno,
&
qualibus ex motibus erit. In ijs igitur, quæ per artem
cõficiuntur, nos operis extruendi cauſa materiam facimus.
In naturalibus autem eſt. Inſuper materies eſt eorum, quæ
ſunt ad aliquid:
alia enim ad aliam eſt formam accommoda
ta.
At quouſq; naturalem Philoſophum formam, & ipſum
quid eſt, ſcire oportet?
an ut medicũ neruum, aut fabrum æs,
uſq;
ad quendam terminũ conſiderare oportet?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index