Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (110) of 760 > >|
116110PHYSICORVM ARIST. uatio ponatur contrarium: atq; nudum, et album, ac nigrũ
affirmatione ſignificantur.
Si igitur prædicamenta diuiſa
ſint, &
aliud ſit ſubstantia, aliud quantitas, aliud qualitas,
aliud ubi, aliud ad aliquid, aliud actio, aliud paßio, tres eſſe
motus neceſſe eſt, quantitatis, qualitatis &
loci.
Enumeratio ſpecierum per ſe motus.
CAP. II.
_IN_ ſubstantia uerò motus non eſt, propterea quod nibil
ſubstantiæ cõtrarium eſt.
At neq; in hiſce, quæ ſunt ad
ad aliquid.
Altero enim ſubeunt mutationẽ, alterũ mutatio-
nem non ſubiens uerè dici poteſt:
quare motus ipſorum per
accidens eſt.
Neq; item agentis eſt motus, ac patientis: neq;
mouentis, ac eius quod mouetur: quia motus non eſt motus,
neq;
generationis eſt generatio, neq; omnino mutatiõis mu
tatio.
Motus enim dupliciter motus eſſe poteſt, aut ut ſubie
cti, ut homo mouetur, quia ex albo in nigrũ mutatur.
Et mo
tus ne igitur hoc modo, aut calefit, aut frigefit, aut mutat lo
cũ, aut accreſcit, aut decreſcit?
At hoc fieri nequit. Mutatio
nanq;
nõ ſubit rationẽ ſubiecti. Aut hoc ipſo, quòd aliquod
aliud ſubiectũ ex una mutatione ad aliã mutationis ſpeciem,
perinde ut homo ex ægritudine ad ſanitatem mutatur.
At
neq;
hoc eſſe poteſt, niſi per accidẽs: hic enim motus ex alia
forma in aliam eſt mutatio, &
generatio, & corruptio mo
do eodẽ:
hoc excepto, has quidem ad ſic oppoſita eſſe, motũ
autẽ non ſimiliter.
Simul igitur in morbum è ſanitate muta-
tur, &
ex hac ipſa mutatione ad aliã. Patet igitur cũ ægro-
taucrit, ad quãuis fore mutatũ:
quieſcere nanq; poteſt. Et
inſuper, nõ ad quamuis ſemper, &
illa ex aliquo nimtrũ in
aliquod aliud erit.
Quare & oppoſita ſanatio erit: nõ ergo
motus eſt motus, niſi per accidẽs, uelut ſi è recordatione in
obliuionẽ mutatur, quia cui illud ineſt, id interdũ in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index