Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (66) of 760 > >|
47266ARIST. METEOROL. ſemper flare ſolent. Itaq; auſtrũ ab altero polo non uenire,
apertum eſt, quando ne ipſe quidem ab hyberno ſolstitio
ſpiret:
nam alium ab æstiuo uenire oporteret: ſic enim pro-
portionis ratio exigit.
Nunc autem, inde nullus aſpirare ſo-
let:
ſolus enim unus ſpirare ex illis locis uidetur. Quare ne-
ceſſariò fit, ut uentus qui ab exusta terrarum parte ſpirat,
Auſter ſit.
Locus autem ille, propter ſolis uiciniam, nullum
habet humorem, aut pabulũ, quod per liquefactionem fla-
tus anniuerſarios commitat.
Verùm quia locus ille multò
amplior eſt, atq;
longè lateq́; patet. Auſter uehementior,
crebrior, &
magis æstuoſus, quàm Aquilo existit: atq; ille
huc magis quàm hic illud penetrare ſolet.
Quænam igitur
Auſtri, &
Aquilonis cauſa ſit, & quonam pacto ſeſe al-
teruter ad alterum habeant, dictum eſt.
De ventorum ſitu, qui ſint inter ſe contrarij: de
ipſorum natura, &
complexionibus.
CAP. VI.
_D_E uentorum autẽ ſitu, qui quibus aduerſantur quos
11Hîc Āriſto. de
ventorum ſitu,
natura, & com
plexiõibus de,
permuinat.
ſimul flare cõtingat, &
quos nõ, tum etiam qui, &
quot ſint, adhæc de cæteris affectibus, quiin problematis
particularibus dicti non ſunt, nunc agendum.
Situs ratio-
nem exdeſcriptione contemplari oportet.
Deſcribatur igi-
tur ut res ipſa clarior euadat, horizon circulus, &
pròin-
de rotundus.
Intelligendum autem eſt, alterum ipſius ſe-
gmẽ@um, quod ſub nobis eſt, habitari:
nam & id ipſum ad
eundem diuidere modum licebit.
Supponatur autem pri-
mò, quæ plurimum diſtantloco, loco cõtraria eſſe:
quo mo-
do quæ fpecie plurimum diſtant, fpecie contraria ſunt.
Di-
ſtant autem plurimum loco, quæ per dimetientem lineam
è regione poſita ſunt.
Sit igitur A occidens æquinoctialis:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index