Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (69) of 760 > >|
7569LIBER IIII. ac receptaculũ, patet, et ſuperficiei, et reliquorũ finiũ eſſe:
eadẽ enim accõmodabitur ratio. Nam ubi prius erãt ſuper-
ficies aquæ, ſuperficies rurſus aëris erũt.
At nulla eſt diffe-
rentia puncti, ac loci puncti.
Quare ſi locus non eſt diuer-
ſus ab hoc, neq;
à cæterorum ullo diuerſus eſt, nec quicquã
eſt ipſe præter unumquodq;
istorũ. Quid enim tandẽ locũ
eſſe ponemus?
neq; enim elementũ, neq; ex elemẽtis aut cor-
poreis, aut incorporeis eſſe poteſt, talem habens naturam:

nam magnitudinẽ quidem habet:
nullum eſt autem corpus.
At corporũ quidem ſenſibilium elementa, corpora ſunt:
ex
intelligibilibus autem elementis, nulla fit magnitudo.
Præ-
tereà, cuiuſnam rei cauſam locũ eſſe quiſpiam ponet?
Nul-
la enim ipſi cauſarum quatuor competit.
Neq; enim ut ma-
teria, rerum eſt cauſa, quippe cum nihil ex ipſo cõstet:
neq;
ut forma, rationé ue:
neque ut finis, neque res ullas mouet.
Præterea &
ipſe ſi ſit unum quid eorum, quæ ſunt, alicubi
erit.
Zenonis nanq; dubitatio, rationẽ aliquam quærit. Nam
ſi omne quod eſt, eſt in loco, patet &
locum etiam eſſe loci:
atq;
hoc in infinitum abibit. Inſuper, ſi ut eſt omne corpus
in loco, ſic eſt &
omni in loco corpus, quonã pacto dice-
mus de ijs quæ accreſcunt?
Nam ſi locus cuiuſq; neque mi-
nor eſt, neque maior:
neceſſe eſt unà cum ipſis, incrementa
locum ſuſcipere.
Ex his igitur non ſolùm quidnam ſit lo-
cus, ſed ſi ſit etiam, dubitare neceſſe eſt.
Aſtruere nititur opinionẽ dicentium. Locum eſſe formam,
&
eorum qui materiam dicunt, vt vtran{que} conuellat, ma-
gis tamen quæ materiam dicit.
CAP. II.
_CV_'m autem quoddã per ſe, quoddã dicatur per aliud:
11Hîc inquirit
Āriſtot. Locus
materiáve ſit,
an forma.
&
locus alius ſit communis, in quo cuncta corpora
ſunt:
alius proprius, in quo primo quippiam eſt (nam tu
nunc es in cœlo, quia in aere es, qui quidem in cœlo eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index