Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (57) of 760 > >|
69557
DE INSOMNIIS
LIBER ARISTO-
TELIS.
Franciſco Vatablo interprete.
Hîc Ārift. cui animæ parti aſciſcendũ ſit inſomniũ declarat.
CAP. I.
_POST_ hæc de Inſomnijs quærendũ eſt,
ac primò quidem qua ui animæ percipiã-
tur:
& utrũ hæc affectio mentis, ac in-
tellectus:
an ſenſus ſit: his enim uiribus
unis earum, quæ in nobis ſunt, cognitio-
nem rerũ, notitiamq;
;, aſſequimur. Ergo ſi functio aſpectus
uiſio eſt, &
auditus auditio, & omnino ſenſus ſenſio: com-
munia autem ſenſilia ſunt figura, motus, magnitudo, &
cæ-
tera id genus:
propria uerò color, ſonus, & ſapor: nec fieri
poteſt, ut ullũ animal clauſis oculis, dormiensq́;
cernat, aut
alio ſenſu percipiat, nos in ſomno nihil ſentire certum eſt.
Vnde fit, ut inſomnia nullo ſenſu noſcãtur. Sed neq; opinio-
ne cõprehendi illa poſſunt.
Nãin ſomno nõ equũ, modò, &
hominẽ eſſe id, quod ad nos accedit, pronuntiamus, ſed etiã
albũ &
pulchrũ, quorũ, nullũ opinio abſq, ſenſu, nec uerè,
nec falsò dixerit.
At animã hoc idẽ facere cõtingit: ex equo
enim hominẽ, &
albũ eũ eſſe, qui occurrit, diſcernere uide-
mur.
Adhæc præter inſomnia, aliud quiddã intelligere ſo-
lemus.
Quẽadmodũ enim uigilando ſentientes aliquid, ple-
rũq;
etiã aliud dere, quæ ſenſum ferit cõſideramus: ita dor-
miendo, præter uiſa, interdũ alia quædã mens noſtra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index