Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (75) of 760 > >|
8175LIBER IIII. eſſe: ut in oculo pupilla, aut in corpore manus. Cùm uerò
eſt diuiſum, eſſe in illo dicitur:
ut aqua in cado: aut in dolio
uinum.
Nam manus quidem cũ corpore, aqua autẽ in cado
mouetur.
Iam igitur ex hiſce patet, quidnã ſit locus. Qua-
tuor enim ferè ſunt, quorum unum quid locum eſſe neceſſe
eſt.
Aut enim forma, aut materies, aut interuallum, quod
eſt inter extrema:
aut ipſa extrema: ſi non ſit interuallum
nullum præter ipſius corporis magnitudinem:
quod eſt in
loco.
Atq; patet, horum tria locum eſſe, nõ poſſe, ſed quia
continet, forma eſſe uidetur:
in eodem enim ſunt ultima eo-
rum, quorum alterum continet, alterum continetur.
Sunt
igitur ambo, fines, ſed non eiuſdem.
Sed forma quidẽ, ipſius
rei:
locus autem, corporis eius quod cõtinet. Quia uerò id,
quod continetur, atq;
diuiſum eſt, interdum transfertur eo
manente, quod continet, ut aqua ex uaſe:
interuallum quid
eſſe uidetur, quod eſt inter extrema, ut aliquid aliud præter
corpus id quod transfertur.
Hoc autẽ non eſt ita, ſed quod-
uis eorũ corporũ incidit quæ transferuntur, aptitudinemq́;
habent tangẽdi. Quòd ſi eſſet quid interuallum aptum in
eodemq́;
manẽs, infinita loca eſſent pro fectò. Si enim trãſ-
feratur aqua, &
aër: idẽ facient omnes partes in toto, quod
uniuerſa aqua in uaſe, &
inſuper, locus etiam transferetur.
Quare loci etiã alius locus erit:
et loci ſimul cõplures erũt.
At nõ eſt alius locus ipſius partis, in quo mouetur, cùm uas
totum transfertur, ſed idem.
Aër enim, & aqua, uel partes
aquæ in eo, in quo ſunt, mouẽtur, ſed non in eo loco, ad quẽ
accedunt, qui quidem pars eius eſt loci, qui locus totius eſt
cœli.
Atqui materia quoq; locus eſſe uidebitur, ſi in quie-
ſcente, &
non ſeparato, ſed continuò quiſpiam conſidera-
uerit.
Nam ut ſi alteratur, eſt aliquid quod nunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index