Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (15) of 760 > >|
2115LIBER I. ſitum, neceſſe eſt corrumpatur. Nihil autem intereſt, ſiue
in constructione, ſiue in ordine, ſiue in compoſitione, hæc
ipſa dicantur:
patet enim, eandem rationem in cunctis eſſe.
Atq; domum, ſtatuam, & quoduis aliud ſimiliter fieri: do-
mus enim ex non compoſitis, ſed hoc modo diuiſis, &
ſta-
tua, figuratorumq́;
quoduis, è nõ ſic figurato cõfici fieriq́;
uidetur:
atq; hæc partim ordine, partim compoſitione con-
ſtant.
Si igitur hæc uera ſunt, omne quod fit, è contrario
profectò, aut è medio fit:
& omne quod corrũpitur: in con
trarium corrũpitur, uel in medium:
media uerò ſunt ex con
trarijs, ceu colores ex albo, &
nigro. Quare omnia quæ
natura fiunt aut contraria, aut ex contrarijs ſunt.
Plurimi
igitur &
cæterorum hucuſque profecti, penè conſentiunt,
quemadmodum diximus anteà.
Nam omnes elemẽta, & ea,
quæ ab ipſis principia nuncupãtur, quanquàm ſine ratio-
ne, tamen contraria ponunt, quaſi ab ipſa ueritate compul-
ſi.
Differunt tamen, quia quidam priora, quidam posterio-
ra:
& alijratione, alij ſenſu notiora, accipiunt. Quidam
enim calidum, frigidumq́;
: quidam humidum, atque ſiccum.
Alij par, & impar. Nonnulli concordiam, diſcordiaḿ ue
cauſas generationis eſſe dixerunt.
Hæc autẽ inter ſeſe dicto
differũt modo.
Quare eadẽ quodammodo, diuerſaq́; dicunt:
diuerſa quidẽ, ſicut & plurimis uidetur: eadem autem ſi-
militudine rationis:
ex eadẽ nanq; ſerie ſumunt: contrario-
rum enim, alia cõtinent, alia continentur.
Hoc igitur pa-
cto, eodem modo, diuerſoq́;
& deterius, ac melius dicunt.
Et quidem ratione, quidam ſenſu notiora ſumunt, ut anteà
diximus:
etenim uniuerſale quidẽ notius eſt ratione, ſingula
re autẽ ſenſu:
ratio nanq; ipſius eſt uniuerſalis, ſenſus uerò
particularis:
ueluti magnum quidem, & paruum ratione:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index