Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[61.] CAP. VIII.
[62.] CAP. IX.
[63.] CAP. X.
[64.] PHYSICORVM ARISTOTELIS LIBER VII.
[65.] CAP. I.
[66.] CAP. II.
[67.] CAP. III.
[68.] CPA. IIII.
[69.] CAP. V.
[70.] PHYSICORVM ARISTOTELIS LIBER VIII.
[71.] CAP. I.
[72.] CAP. II.
[73.] CAP. III.
[74.] CAP. IIII.
[75.] CAP. V.
[76.] CAP. VI.
[77.] Quòd latio ſit primus motus. CAP. VII.
[78.] CAP. VIII.
[79.] CAP. IX.
[80.] CAP. X.
[81.] PHYSIC ORVM ARI-STOTELIS FINIS.
[82.] PHYSICA.
[83.] INTRODVCTIONIS FINIS.
[84.] ARISTOTE LIS DE CŒLO LIBRI QVA-TVOR. * Ioanne Argyropilo Byzantio interprete. LVGDVNI, _Apud Theobaldum Paganum._ M. D. XLVII.
[85.] DE COE LO ARISTOTELIS LIBER I. * Ioanne Argyropilo Byzantio Interprete.
[86.] CAP. I.
[87.] CAP. II.
[88.] CAP. III.
[89.] CAP. V.
[90.] CAP. VI.
< >
page |< < (55) of 760 > >|
6155LIBER III. infinitusq́; locus, & infinitum corpus eſſe neceſſe eſt. In
perpetuis enim non differunt poſſe, ac eſſe.
Habet autem
dubitationem ipſa contemplatio infiniti.
Nam ſi ponatur
eße, impoßibilia multa ſequuntur:
& etiam, ſi non eſſe po-
natur.
Propterea utró nam ſit modo, utrum ut ſubstantia,
an ut accidens, alicui naturæ per ſe, an neutro modo, ſed ni
hilominus ſit infinitum, &
multitudine infinita? Maximè
autem ad naturalem philo ſophum pertinet, ſi magnitudo
ſenſibilis infinita ſit, in ratione rerum conſiderare.
Atq;
primùm determinandum eſt, quot modis dicitur infinitum.
Vno itaq;
modo dicitur infinitũ, quod impoßibile eſt per-
tranſire ex eo quia nõ eſt aptũ, ut per ipſum tranſitio fiat:

perinde atq;
uox, inuiſibilis dici ſolet. Alio modo id dicitur
infinitum, quod habet ſine fine tranſitionem.
Aut quod uix.
Aut quod aptum eſt quidẽ habere, non habet tamen tranſi-
tionem, uel finem.
Præterea infinitum omne, aut in appoſi-
tione, aut in diuiſione, aut in utriſque conſistit.
Quòd infinitũ ſeparabile à ſenſibilibus nullum ſit, ne{que} vt anti-
quí naturales poſuerunt.
CAP. V.
SEparabile igitur à ſenſibilibus infinitũ eſſe non poteſt,
11Hîc declarat
Āriſto. nullum
eſſe corpus ſen
ſibile actu infi-
nitum, ne{que} nu
merũ: nõ eſſeq́
actu infinitum
à ſenſibilibus
ſeparatum, po-
nendum.
quod quidem ipſum ſit infinitũ.
Nam ſi infinitũ ipſum
neque magnitudo ſit, neque multitudo, ſed ſubstantia, &

non accidens, indiuiſibile erit profectò.
Diuiſibile enim aut
magnitudinem, aut multitudinem eſſe constat.
Siuerò indi-
uiſibile ſit, infinitum non erit, niſi perinde atque uox eſt
inuiſibilis.
At neque illi qui dicunt infinitum eſſe, ipſum
hoc pacto ponunt, neque nos quærimus ſi ſit identidem
ipſum, ſed ut habet ſine fine tranſactionem.
Quòd ſi in-
finitum per accidens ſit, non hoc elementum erit eorum,
quæ ſunt, quo eſt infinitum:
quemadmodum necipſum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index