Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (28) of 760 > >|
3428ARIST. PHYSICORVM quàm cùm potentia. Prætereà ex homine naſcitur homo:
ſed nõ è lectica, lectica. Quapropter & inquiunt nõ figu-
ram eſſe naturã, ſed lignũ:
quia fiet ſi pullulabit, nõ lectica,
ſed lignũ:
quid ſi ita eſt, & ipſa forma eſt profectò natura:
fit enim ex homine, homo.
Inſuper ea natura, quæ ut gene
ratio dicitur, uia eſt ad naturã:
nõ enim ut medicatio, nõ ad
medicinam, ſed ad ſanitatẽ dicitur uia, (medicationẽ enim, à
medicina, nõ ad medicinã eſſeneceſſe eſt) ſic ad naturã ſeſe
habet natura.
Sed id quod naſcitur, ex quodã & quoddam,
ut naſcitur, proficiſcitur:
ad quod igitur proficiſcendo na-
ſcitur:
nẽpe nõ ad id ex quo, ſed ad id ad quod fit profectio.
Forma igitur eſt natura:
forma autẽ atq; natura, dupliciter
dicitur.
Ipſa nanq; priuatio, forma quodã modo eſt. Si uerò
ſit priuatio, &
contrarium aliquod circa ſimplicem gene-
rationem nec´ne, posterius conſiderare oportet.
Quo pacto differat Naturalis à Mathematico.
CAP. II.
CVm autem determinatum ſit quot modis natura dici
11Hîc declarat
Āriſtot. Qualis
ſit cõſideratio
naturalis.
tur, poſthac cõtemplandum eſt, quo Mathematicus à
naturali philoſopho differt:
nam corpora naturalia ſuper-
ficies habent, ſolida longitudines, atque puncta:
de quibus
conſiderat Mathematicus.
Et inſuper ſi Astrologia, diuer-
ſa ſit ſacultas, an pars ſcientiæ naturalis.
Etenim ſi ad natu-
ralem philoſophum ſpectet, quidnam ſit ſol, aut quid luna
ſcire, nullum autem eorum affectuum, qui per ſe illis cõpe-
tit, ad eundem ſcire pertineat, abſurdum eſt ſanè.
Prætereà
uidentur ij, qui de natura loquuntur, &
de ſolis, ac lunæ
figura dicere, &
utrum terra, mundus´ uerotundus ſit, an
non ſit, conſiderare, ac pertractare.
Dehis igitur & ipſe
Mathematicus tractat, ſed non ut eſt quodque naturalis
corporis finis.
Nec hoc accidentia contemplatur, quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index