Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (78) of 760 > >|
8478PHYSICORVM ARIST. mum quidem corpus uerſatur. Vniuerſum autem alicubi
eſt, &
ipſum eſt aliquid: quod enim alicubi eſt, et ipſum
eſt
aliquid, &
inſuper aliquid aliud extra ſe habet, quod
tinet
.
At præter uniuerſum, ac totum, nibil eſt extra. Et
propterea
, omnia ſunt in cœlo:
for ſitan enim cœlũ eſt uni-
uerſum
.
Eſt autẽ locus non ipſum cœlum, ſed aliquid eius:
ultimus, inquam finis quieſcens, quo corpus mobile tangit.
Et
idcirco, terra in aqua, hæc in aëre, aër in æthere, et æther
in
cœlo eſt collocatus.
Ipſum uerò cœlum nullo in corpore
eſt
ulterius collocatũ.
Patet autẽ ex his, ſi hoc modo locus
dicatur
, dubitationes oẽs ſolui facilè poſſe:
neq; enim unà
corpore
neceſſe eſt locum incremẽta ſuſcipere, neq;
locum
eſſe
puncti:
neq; in eodem, corpora eſſe duo: neq; interuallũ
quidem
corporeum eſſe.
Corpus eſt enim quoduis id, quod
eſt
inter fines corporis cõtinentis, ſed non corporis fpaciũ.

Eſt
etiam &
ipſe locus alicubi, non ut in loco, ſed ut finis in
eo
, quod eſt finitum.
Non eſt enim in loco omne quod eſt:
ſed
tantùm mobile corpus.
Et fertur igitur quodq; cũra-
tione
ſuum ad locum.
Quod enim poſt aliquod deinceps eſt
collocatum
, ac illud non uiolentia tangit, id propinquũ eſt
illi
natura:
atq; ſi copulata quidem ſint, paßione carent. Sin
uerò
ſe tangant, paßiua ſunt uicißim, atque actiua.
Manet
præterea
quoduis proprio in loco, non ſine ratione ſuapte
natura
.
Etenim hæc pars toto in loco, ut diuiſibilis pars
eſt
ad totum:
ueluti cùm aëris quiſpiam, uel aquæ mouerit
partem
:
ſic etiam aër & ſeſe ad aquam habet: nam alterum
eſt
uelut materies, alterum forma.
Aqua quidem, materies
aëris
:
aër autem, quaſi quidam illius actus. Aqua nanq; po
tentia
aër est:
at aër alio modo potentia aqua. Sed de his,
eſt
posterius pertr actandum, atq;
id quod nunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index