Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
51
51 (45)
52
52 (46)
53
53 (47)
54
54 (48)
55
55 (49)
56
56 (50)
57
57 (51)
58
58 (52)
59
59 (53)
60
60 (54)
< >
page |< < (49) of 760 > >|
5549LIBER III. non ſit idẽ, quẽadmodũ neq; color idẽ eſt, atq; uiſibile: pa-
tet actũ poßibilis ea ratione, qua poßibile eſt, motum eſſe.
Hunc igitur eſſe, atq; tunc rem moueri cùm eſt iste actus, et
neq;
prius, neq; posterius, patet. Fit enim ut quodq; interdũ
operetur, interdũ non operetur:
ceu ædificabile, atq; ædifi-
cabilis actus, aut ædificabile eſt ædificatio nimirũ eſt:
nam
actus ipſius aut eſt ædificatio, aut domus.
At cũ eſt domus,
tũ nõ eſt (ut patet) ædificabile:
ædificabile uerò ædificatur,
neceſſe eſt igitur actũ ipſius ædificationẽ eſſe:
at ædificatio,
motus eſt quidã.
Eadẽ & ad cæteros motus accõmodabi-
tur ratio.
A T Q V I patet nos de ipſo motu rectè dixiſſe,
&
exhiſce, quæ cæteri de ipſo dixerũt: et quia nõ eſt facile
ipſum aliter definire:
neq; enim motũ mutationẽq́; quiſpiã
alio in genere ponere poteſt, neq;
qui aliter de ipſo dixere,
rectè dixiſſe uidentur.
Id ita eſſe inde continuò ſanè pate-
bit:
quidã enim diuer ſitatẽ, & inæqualitatẽ, et id etiã quod
haud eſt motũ eſſe dixerunt.
At nibil prorſus ſiue ſit diuer-
ſum, ſiue inæquale, ſiue non ens, neceſſariò moueri uidetur.

Et inſup nõ ad hæc, aut ex hiſce, magis ipſa mutatio, quàm
ex oppoſitis eſt.
Ponẽdi autẽ motũ in hiſce cauſa fuit, mo
tum indefinitũ quoddã eſſe uideri.
Alterius uerò principia
ſeriei, indefinita ſunt ſanè, ex eo quia ſunt priuata.
Nibil
enim ipſorũ, aut hoc aliquid, aut tale, aut cæterorũ quicquã
eſt prædicamẽtorum.
At ut uideatur motus, indefinitum
quoddã eſſe, cauſa fuit, nõ poſſe ipſum aut in potẽtia rerũ,
aut in actu poni:
neq; enim id quod eſſe poteſt quãtũ, neq;
id quod eſt actu quantum, neceſſariò mouetur.
Et motus,
actus quidẽ eſſe quidã uidetur, imperfectus tamẽ propterea
quod ipſum poßibile imperfectũ eſt, cuius motus eſt actus.
Et idcirco difficile eſt accipere quidnã ſit motus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index