Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (79) of 760 > >|
8579LIBER IIII. compulſi temporis, hunc ad locum attulimus, obſcureq́; eſt
dictum, tunc dilucidius explicabitur.
Quòd ſi idem eſt ma
teries, atq;
actus (ambo nanq; eſt aqua, ſed alterum potẽtia,
alterum actu) ipſa ſanè ad aërem, ut pars quodammodo ſe
habet ad totum.
Quapropter & his eſt tactus. Copulatio
uerò tunc erit cùm ambo fuerint unum actu.
Sed eſſe quidẽ
locum, &
quidnam ſit locus, ſatis iam diximus.
Quod ad Naturalem pertinet, de Vacuo inquiſitio, & de ordi,
ne huius in quiſitionis.
CAP. VI.
_EO_dem modo autẽ putandum eſt Naturalis eſſe philo-
ſophi de uacuo contemplari, quemadmodum &
de lo
co, ſi ſit nec´ne, &
quonam ſit modo, aut quid tandem ſit,
Etenim ſimiliter creditur, atque nõ creditur, per ea quæ de
ipſo putantur.
Nam qui dicunt uacuũ eſſe, ut locũ quendam
&
uas ipſum ponunt. At plenum quidem eſſe uidetur, cùm
habet eam molem, cuius eſt ſuſceptiuum.
Vacuum autem,
cùm illa eadem caret, quia idem eſt uacuum, plenum, &
lo-
cus:
eſſe uerò ipſorum non idem eſt, ſed diuerſum. Inci-
piamus autem conſiderationem oportet, &
hiſce quæ di-
cunt ij, qui uacuum aſſerunt eſſe, &
ijs etiam quæ dicunt,
qui ipſum è medio tollunt, &
tertiò communibus de ipſis
opinionibus ſumptis.
Qui igitur non eſſe conantur osten-
dere, non id è medio tollunt, quod homines dicere uacuum
uolunt, ſed quod dicunt errantes:
ut Anaxagoras, & qui
hoc redarguunt modo, nam aërem aliquid eſſe demonstrãt,
torquentes utres, ac aërem roboris eſſe participem osten-
dentes:
& item ipſum in hiſce uaſis includentes, quæ ſurri-
piunt aquam.
At homines uacuum, ſpacium eſſe uolunt, in
quo nullum eſt ſenſibile corpus.
Atque cùm omne quod eſt,
corpus eſſe existiment:
id in quo nibil eſt omnino,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index