Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (81) of 760 > >|
8781LIBER IIII. cœlum ingredi, quaſi reſpirãdo cœlũ ipſum etiã uacuũ tra
heret, quod natur as ipſas distinguit.
Proptereáq; uacuũ ſe-
paratio quædam eſt eorũ, atq;
distinctio, quæ deinceps ſunt
collocata, atq;
hoc inquiunt, primũ in numeris eſſe. Vacuũ
enim, naturã ipſorũ distinguere dicũt.
Talia igitur, & tot
ferè ſunt, ex quibus quidã eſſe, quidã nõ eſſe uacuũ cenſent.
Opiniones de Vacuo.
CAP. VII.
_A_T nos, ut pcipiamus utronã modo res ſe habeat, acci
11Hîc reprobat
Āriſto, defini-
tiones ab anti-
quis datas de
Vacuo.
piamus oportet, quid ipſum nomẽ ſignificat.
Vacuũ
igitur, locus eſſe uidetur, in quo nihil eſt.
Quod quidẽ inde
emerſit.
Omne enim quod eſt, corpus eſſe existimant, & o-
mne corpus eſſe in loco, et uacuũ eſſe locũ, in quo nullũ eſt
corpus.
Quare ſi alicubi nõ eſt corpus, ibi nibil eſſe dicũt.
Rurſus omne corpus tangibile eſſe putant, & tale, ut gra-
uitatis, ac leuitatis ſit particeps.
Fit igitur per ratiocinatio
nẽ, ut id ſit uacuũ, in quo non eſt graue quicquam, uelleue:

hæc igitur, uti diximus, per ratiocinationẽ eueniũt, abſurdũ
autẽ eſt, ſi punctus ſit uacuum:
ſit enim id locus oportet, in
quo corporis eſt tangibilis moles.
Attamẽ uacuũ uno qui-
dem modo uidetur id dici, quod nõ eſt plenũ corporis ſenſi
bilis tactu.
Senſibile uerò eſt tactu, quod grauitatẽ habet,
uel leuitatẽ.
Idcirco & quiſpiã dubitauerit, quidnã dicẽt: ſi
ſpaciũ colorẽ habeat, aut ſonũ, uacuum´ ne, an non uacuum
eſſe?
At ut patet, uacuũ eſſe dicent: ſi corpus tangibile ſuſci
pere poßit:
uacuũ nõ eſſe, ſi illud ſuſcipere nequeat. Alio
uerò modo id, in quo nõ eſt hoc aliquid, neq;
ſubstantia cor
porea ulla.
Quapropter quidam uacuũ eſſe corporũ mate
riam dicunt, qui quidem &
locũ hoc idem aſſerunt eſſe, nõ
rectè dicentes, ut patet.
Materia nanq; ſeparabilis non eſt à
corporibus.
Vacuum autẽ, ut ſeparabile quærunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index