Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (11) of 213 > >|
1711DE COLORIBVS. prima, quod eſt cauſa videndi, eſt lumen: color eſt id
quo res apparent;
igitur eſt lumen. Præterea, lumen
qualitate coloris videtur, igitur eſt lucẽs color.
quod
aperte in parietibus cognoſcitur, in quos per virides
plantas lumen incidit.
virides enim & ipſi apparent.
Rurſus, color, ex Philoſophi ſententia, eſt extremitas
perſpicui, ergo lucens;
alioqui perſpicuitatem immi-
nueret, fierétq.
ipſo colore inuiſibilis. Ad hæc, lumen
eſt de eſſentia coloris, ergo lumen eſt color.
nam quæ
rei eſſentiam ingrediuntur, de illa in recta prædica-
tione dicuntur, vt patet exemplo animalis &
ratio-
nalis.
Deinde, Alexander libro primo de Anima, capi
te quo tractat quæ ſint ſenſibilia per ſe, &
quæ per ac
cidens, inquit colorem corpora tunc ſolùm habere,
cum illuſtrantur.
quare ſi colores prodeunt à lumine,
&
illo abeunte, non amplius illa dicentur colorata;
ſequitur, quòd colorum eſſentia in lumine conſiſtat,
&
ab ipſo profiſciſcatur. Deníq. idem libro ſecundo
de Anima, &
in Quæſtionib. naturalibus aſſerit, per-
ſpicuitatem, eſſe materiam colorum.
at ſuperficies eſt
materia &
ſubiectum primum. ergo idem eſt ſuper-
ficies &
perſpicuitas; quod apud Alexandrum, cę-
teróſque eſt abſurdiſsimum.
Atque huiuſmodi fe-
rè ſunt, quæ de natura coloris in dubium vocantur.

Sed tempus eſt, vt ad Platonem, &
reliquos. venia-
mus.
Plato in Timæo, ait colorem eſſe flammulam,
ſic inquiens:
χρόασ ἐκαλέαꝗ̃ φλόγα {τῶν} σωμάτων ἑκά-
{στ}ων ἀποῤῥέοναν, ὄψ{ει}σύμμεꝑα μόρϊα ἔχουαν {πρ}ὸσ {αἴ}{σθη}σιν:

quod eſt, colores vocauimus flammam quandam,
quę à ſingulis corporibus emanat, &
partes habet vi-
ſui ad ſentiendum accommodatas.
hactenus Plato.
Cæterum vrbaniores quidam hos non lumina, ſed lu
minalia vocare maluerunt:
q uod & ipſum rectum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index