Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (44) of 213 > >|
5044SIM. PORTII COMMENTAR. ſpecies natura lumen facere vidẽtur. Quin
ergo ignis color, eſt lumen:
nõ tamen etiam
lumen, ignis ſolius eſt color.
Sed vſu venit
hunc colorem, non ſoli igni ineſſe;
lumen ta
men eſſe ipſius colorem.
nullo quippe alio
eius viſionem fieri contingit, niſi lumine:
vt
&
aliorum omnium corporum, corporis
apparentia.
Quoniam docuit colorem ignis eſſe lumen, nunc
quo pacto id verum ſit expendit:
quoniam multa vi-
dentur lumen reddere, quę non ſunt ſpecies ignis ſe-
cundum naturam, ſed ſua natura ſant mixta, &
per
accidens emittunt lumen.
Inquit enim ſecundo de
Anima Ariſtoteles, quædam videri in tenebris, quæ
non habent nomen commune, vt putredines quer-
cus, cornua, capita piſcium, ſquamæ, oculi, &
cicin-
dela.
Quare verò color non videatur in tenebris, alia
ratio eſt.
Ait itaque author, conſiderandum eſſe hoc
quod dictum fuit:
quoniam nonnulla, quæ non ſunt
ignis, ſed mixta, cuiuſmodi ſunt, quæ iam enumera-
uimus;
neque ſunt ignis ſpecies ſua natura, (per acci-
dens enim talia apparent.)
videntur lumen facere
non aliter quàm ignis.
QVIN ERGO IGNIS. vide-
tur ſoluere dubitationem, &
aſſerere lumen quidem
eſſe ignis colorem, verùm non ſolius ignis.
Contin-
git enim, vt non huic ſoli inſit lumen;
ſed aliis quoq.
iam prædictis. lumen tamen diximus eſſe eius colo-
rem, quoniam nullo alio videtur, niſi lumine.
Cæte-
rùm hæc nõ carent cõtrouerſia.
nam ſi ignis eſt ſlauus
velut dictum fuit, color eius non erit lumen.
quo pa-
cto ergo author ſibi parùm conſtans, dixit lumen

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index