Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
101
101 (95)
102
102 (96)
103
103 (97)
104
104 (98)
105
105 (99)
106
106 (100)
107
107 (101)
108
108 (102)
109
109 (103)
110
110 (104)
< >
page |< < (104) of 213 > >|
110104SIM. PORTII COMMENTAR. tingentia decoquuntur. vbi vellera panni, cæteráque
quæ tingi poſtulant, impoſita, calido aperiente poros
corporis tingendi, &
è tingentibus flores colorum
educente, &
humido abluente, coloribúſque ita ſi-
mul ingred entibus, in eorum quæ tinguntur mea-
tus, colorem contrahunt.
ſed ita, ſi adſit alia conditio,
vt areſcant.
nam tum denique ſuſcipiunt colorem &
retinent, vbi aruerunt, exiccatáque ſunt.
Hinc perſpi
ce longe diuerſos eſſe colores tinctorum, à coloribus
pictorum.
nam hi ſolùm tabellis inducunt eos vt ad-
hæreant, illi verò decoquunt tingenda, quouſque im
bibantur, ſubeántque intimos meatus.
QVOCIRCA
ET SAEPENVMERO
.)
Monet niſi tincta exiccen-
tur, ſæpius vſu venire, vt colores eluantur ex meati-
bus, floribus effluxis.
nam proprium humidi eſt ef-
fluere &
elabi, niſi areſcat. Quod ſi flos effluxerit,
colores viſuntur maculati &
pallidi: atque iccirco,
vt illi eluceſcant, iterant tinctores tincturam.
verùm
ſcito codices omnes quos vidimus memdoſos eſſe.
Romanus ἐριρὺ'ꝗ̃τω008 alius εῤῥυθ{έν}τω008 quæ participia
nulla lege deduci poſſunt à uerbo, viſum eſt mihi nõ
aliter poſſe concinnicari locus, quàm dicere ἐκρυέντων
effluxis vel flores qui effluxerint, eſt autem flos, colo-
ris nitor, ſplendor &
excellentia & quam vocant vi-
uacitatem.
QVINETIAM ASTRICTIONES MVL
TAS GIGMVNT DIFFERENTIAS
.
Recenſet cau
ſas diuerſitatis tincturæ.
nam multa tinguntur, ſed
tinctura non in omnibus eodem modo relucet.
aſsi-
gnat autem duas cauſas, aſtrictiones, &
paſsiones eo
rum quæ tinguntur.
Per aſtrictiones intelligo aſtrin-
gentia, gallam, &
eiuſmodi cætera, velut paulò antè
dictum eſt.
ſiquidem aſtringentia, contractis coarcta
tíſque meatibus, ne color eluatur &
elabatur, ſed

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index