Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (13) of 213 > >|
1913DE COLORIBVS. tiam, verùm neceſſe eſt, vt obtineat talem potentiam
ad illam formam ſuſcipiendum:
puta ſubiectum au-
gmenti, eſt augmẽtabile;
& alterationis, alterabile; vt
docet Philoſophus.
Simili ratione, ſubiectum coloris
eſt colorabile.
atque hæc facultas, poſſe ſcilicet colo-
rari, à Peripateticis nominatur perſpicuitas:
hæc au-
tem facultas prouenit ab ipſis elementis, quæ omnia
quidem ſunt alba, tria tamen ſunt magis perſpicua.
Et quamuis ob terrę admiſtionem fiant tenebricoſa,
id eſt non tranſparentia;
attamen in iis relinquitur fa
cultas quædam recipiendi colorem, verùm non in
profundo.
eſſent enim interminata, id eſt, nullum cer
tum colorem ſibi aſciſcerent.
Eſt itaq. terra in cauſa
quare certum ſibi vendicent colorem.
Et licet is de-
perdatur aliquando, atque alter &
item alter ſucce-
dat, quod chamæleoni, &
ex piſcibus polypo eueni-
re Philoſophus aſſerit:
quodque pauoni Indo, cuius
criſta paululo momento nunc rubra, nunc pallida
conſpicitur, vſu venit;
atque præ timore, ipſis quoq.
hominibus:
non tamen ob id dicendum, ea eſſe inter-
minata, quod colorem commutent.
nam terminatum
eſſe, non ſignificat ſemper vnum habere colorem, ſed
poſſe certum retinere, cum non vndiq.
tranſpareat.
id quod exemplo vitri facilè intelligitur.
nunquam
enim ſpeculi officio fungeretur, certamq.
reciperet
imaginem, quam retineret, niſi ex altera parte aliquid
obſiſteret.
Itaque interminatum eſſe, non diſtingui-
tur multitudine colorum, ſed quod non habeat reci-
piendi terminum.
quomodo lumen dicitur color per
ſpicui, cùm nullum certum imprimat colorem, ſed ſit
veluti ratio recipiendi cognoſcendíq.
colores omnes.
Hinc intelligere eſt, qua ratione oculus, cùm ſit na-
tura perſpicuus, habeat facultatem non modò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index