Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (72) of 213 > >|
7872SIM. PORTII COMMENTAR. lumen quod à Sole, vel ab igne emicat temperatum
eſt aliquando cum aëre, &
aliquando cum aqua,
(quod eſt, cum medio quod interdum eſt aër, &
in-
terdum aqua) diuerſo modo ſe habentibus, in ſitu &

ſubtantia;
nam nonnunquàm mediũ eſt magis vel mi
nus craſſum, vel aliter affectum.
atque ita pro diuerſa
ſui cum medio temperatura, diuerſos &
differentes
reddit colores.
ET RVRSVS, CARBONES. Docuit
diuerſos colores gigni &
repræſentari à diuerſa va-
riàq.
luminis temperatura cum medio: idipſum iam
oſtendit fieri, cum vario modo colorata lumini com-
miſcentur:
puta carbones, fumus, ęrugo, ſulphur, pen
nę:
temperata, alia cum radiis Solis, vt pennę; alia cum
fulgore ignis, vt carbones, fumus, ærugo, &
ſulphur:
ſecundum aliud atque aliud temperamentum, varias
exhibent colorum mutationes, prout magis aut mi-
nus permiſcentur cum lumine.
Sciendum autem, car
bones lumini ignis temperatos id eſt accenſos, colo-
rem reddere flauum, ſi non admiſcetur multa aquea
humiditas.
Similiter fumus, ſi craſſus accenditur effi-
cit puniceum, aut cyaneum:
at ſi adhuc craſsior fue-
rit, purpureum monſtrat colorem.
Sic ærugo ferri ac-
cenſa creat turchinum vulgo appellatum:
& nitrum,
ianthinum, ſiue malis paonaccium, vt nos experien-
tia ſæpe comperimus.
Atque hæc diuerſitas proue-
nit ab ipſis coloribus lumini permixtis.
Cæterùm, ne
cui moueat ſcrupulum Ariſtotelis authoritas, qui ter
tio Meteoror.
cenſet variari colores, ob refractionẽ
radiorum ad oculos:
dicendum eſt, viſionem fieri in-
tromittendo, &
eo modo ſpecies colorum deferri ad
oculos, quo radii, quibus color apparet, refrangun-
tur.
Poſſunt autem variis modis refrangi, vel ratione
coloris, vel medii, vel luminis infirmioris, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index