Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (20) of 213 > >|
2620SIM. PORTII PRAEFATIO quiddam, per quod apparet corpus, Pythagoræ opi-
nionem ſignificauit.
rurſus, cum ait eſſe perſpicui ter
minum, diaphani motiuum, Platonem ni fallor in-
nuit:
vt verbis ſolùm inter ſe diſsidere dicas, cùm re-
ipſa non diſcrepent.
His ita declaratis, haud diffici-
le opinor fore, reperire, quibus modis rationes eo-
rum qui colores ſuperficies eſſe ſenſerunt, conuella-
mus:
cùm dixerimus ſuperficiem non apparere, niſi
per colorem:
& niſi colore illuſtrata appareat, fortaſ-
ſe non verè eſſe dicendum ſuperficiem, ſed vltimum
&
planum. Eadem facilitate, & eas deſtruemus, quę
ſtatuunt, colores eſſe lumina.
eſt enim aliquod lu-
men, ſed non verè;
cum verum lumen ſit actus inter-
minati diaphani.
Cæterum quod claritatem quan-
dam &
lucem afferant, præcipuè, quæ ſunt magis per
ſpicua, cuiuſmodi ſunt alba &
candicantia: dici qua-
dantenus merentur lumina, cum moueant &
exa-
cuant ipſum diaphanum.
cuius rei ſignum erit, quod
parietes afficiantur ab ipſo medio, colore rerum co-
loratarum.
Ad id verò, quod pro Platone obiicieba
tur nobis, quod lumen erat ratio, &
de eſſentia colo-
ris;
dici poteſt, lumen extremam perfectionem largi-
giri coloribus;
efficeréq. vt actu moueant medium &
diaphanum:
ipſum tamen eſſe coloris vt vtar verbis
illorum, &
actus primus, ab ipſo corpore quatenus
perſpicuo proficiſcitur.
quare erunt lumen per par-
ticipationem, hoc eſt, mutuatur à lumine aliquam
perfectionem.
Aut dicere licet, quod paulò antè re-
ſpondimus colorem eſſe aliquod lumen, cum efficiat
apparentiam.
Alexandri porrò ſententia, ſatis iam
fuit enucleata, vt fruſtra hoc loco repeteretur.
Po-
ſtremò, ſi quis proteruius inſtet lumen ſua varietate
colores quoque euariare;
eſſe igitur cauſam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index