DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 288 > >|
1tinentes multis ab hinc annis paſſim ſoleant do­
ctis deſiderari: eruditiſſimus tamen libellus de æ­
queponderantibus præ manibus hominum adhuc
verſatur, in quò tanquam in copioſiſſima pœnu
omnia ferè mechanica dogmata repoſita mihi vi­
dentur; quem ſanè libellum, ſi ætatis noſtræ mathe
matici ſibi magis familiarem adhibuiſſent; reperiſ
ſent ſanè ſententias multas, quas modó ipſi firmas,
& ratas eſſe docent; ſubtiliſſimè, atquè veriſ­
ſimè conuulſas, & labefactatas.
ſed hoc vi­
derint ipſi.
ego enim ad Pappum redeo, qui
ad vſum mathematicarum vberiorem, emulu­
mentorumquè acceſſiones amplificandas peni­
tus conuerſus, de quinque principibus machi­
nis, Vecte nempè, Trochlea, Axe in peri­
trochio, Cuneo, & Cochlea, multa egre­
giè philoſophatus eſt; demonſtrauit què quicquid
in machinis, aut cogitari peritè, aut acutè
definiri, aut certò ſtatui poteſt, id omne quin­
què illis infinita vi præditis machinis referen­
dum eſſe.
atquè vtinam iniuria temporis ni­
hil è tanti viri ſcriptis abraſiſſet: nec enim tam
denſa inſcitiæ caligo vniuerſum propè terra­
rum orbem obtexiſſet, neque tanta mechani
cæ facultatis eſſet ignoratio conſecuta, vt ma­
thematicarum proceres exiſtimarentur illi, qui
modò ineptiſſima quadam diſtinctione, diffi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index