DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
1ſpatium igitur MN translatæ potentiæ ſpatii QR ponderis mo
ti triplum erit.
quod erat demonſtrandum.
Tempus quoq; huius motus manifeſtum eſt, eadem enim po
tentia in æquali tempore ſpatio ſecundùm triplum ampliori ſine
huiuſmodi trochleis idem pondus mouebit, quàm cum eiſdem
hoc modo accomodatis.
ſpatium ponderis ſine trochleis moti
æquale eſt ſpatio potentiæ.
& hoc modo in omnibus inueniemus
tempus.
PROPOSITIO XIIII.
Fune circa tres duarum trochlearum orbicu
los, quarum altera ſupernè vnico dumtaxat, al
tera verò inſernè, duobus autem inſignita or­
biculis, ponderiq́ue alligata fuerit, reuoluto;
altero eius eſtremo alicubi religato, altero autem
à potentia pondus mouente detento: erit decur­
ſum trahentis potentiæ ſpatium moti ponderis
ſpatii quadruplum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index