DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 288 > >|
5vtriſq; AB ponderibus compoſitæ. & CD libram ſuſtinens ho­
rizonti eſt perpendicularis, libra ergo AB in hoc ſitu manebit.
moueatur autem libra AB ab hoc ſitu, putà in EF, deinde relinqua
tur.
dico libram EF ex parte F moueri. Quoniam igitur CD
ipſi libræ ſemper eſt perpendicularis, dum libra erit in EF, erit
CD in CG ipſi EF perpendicularis.
& punctum G magnitudi­
nis ex EF compoſitæ centrum grauitatis erit; quod dum moue­
tur, circuli circumferentiam deſcribet DGH, cuius ſemidiameter
CD, & centrum C.
Quoniam autem CG horizonti non eſt per­
pendicularis, magnitudo ex EF ponderibus compoſita in hoc ſi­
tu minimè manebit; ſed ſecundùm eius grauitatis centrum G deor
ſum per circumferentiam GH mouebitur.
libra ergo EF ex par
te F deorſum mouebitur, quod demonſtrare oportebat.
4. Primi Archim. de æquep.1. Huius.
PROPOSITIO IIII.
Libra horizonti æquidiſtans æqualia in ex­
tremitatibus, æqualiterq; à centro in ipſa libra
collocato, diſtantia habens pondera; ſiue inde
moueatur, ſiue minus; vbicunq; relicta, manebit. 10[Figure 10]
Sit libra recta linea A
B horizonti æquidiſtans,
cuius centrum C in ea­
dem ſit linea AB; diſtan
tia verò CA ſit diſtantiæ
CB æqualis: ſintq; pon­
dera in AB æqualia, quo­
rum centra grauitatis ſint
in punctis AB.
Moueatur
libra, vt in DE, ibiquè
relinquatur.
Dico primùm libram DE non moueri, in eoquè ſitu
manere.
Quoniam enim pondera AB ſunt æqualia; erit magni­
tudinis ex vtroq; pondere, videlicet A, & B compoſitæ centrum
grauitatis C. quare idem punctum C, & centrum libræ, & centrum
grauitatis totius ponderis erit.
Quoniam autem centrum libræ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index