Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < (6) of 361 > >|
206HYDRODYNAMICÆ crementa ab illis ſperari poſſint aut debeant. Breviter igitur, quantum po-
tero, momenta operis ſuſcepti indicabo.
§. 7. Exhibentur primo loco Theoremata præcipua, quæ ad æquili-
brium fluidorum ſtagnantium pertinent:
viſa mihi fuit inſtituti ratio id poſtu-
lare, quamvis libenter fatear, nullas a me novas adjectas fuiſſe propoſitiones:
Demonſtrandi quidem modus, quantum ſcio, mihi proprius eſt, ſed cum facile
ſit, innumeras ſibi fingere demonſtrationes, parum eſt, hac quoque in parte,
quod mihi arrogo.
Phænomena præterea aliqua tubulorum capillarium obi-
ter recenſentur, &
denique occaſione preſſionis, quam fluida in latera vaſis
exercent, Theoremata varia &
nonnulla nova adduntur, circa figuram veſica-
rum liquore impletarum, circa earundem potentias ad onera elevanda, circa
conſtructionem &
firmitatem aquæductuum, aliaque affinia.
§. 8. Agitur poſtea de motu fluidorum ex vaſe effluentium, & cum om-
nes, qui hactenus de hacre egerunt, caſum unicum maxime obvium, quo
foramen ratione amplitudinis vaſis internæ infinite parvum cenſetur, in Theo-
ria ſua conſideraverint, noſtra non parum commendatur ſua latitudine;
ex-
tendit enim ſe ad poſitionem foraminis cujuſcunque magnitudinis, imo &

vaſis cujuscunque figuræ.
Quamvis enim figuræ vaſis internæ conſideratio mi-
nime requiritur, cum foramen ut infinite parvum conſiderari poteſt, attamen
ſine illa motus aquæ definiri nequit, cum eſt notabilis magnitudinis.
Ex Theo-
ria generali corollaria deducuntur, quæ motum aquarum variabilem ejusdem-
que affectiones egregie illuſtrant, confirmantque, quicquid aut experientia do-
cuit, aut rei attributiones per ſe manifeſte indicant.
Docet quidem Theoria,
quando amplitudines internæ vel mediocriter ſuperant amplitudinem luminis,
errorem eſſe inſen@@@@em, qui ex conſideratione foraminis ut infinite parvi
naſcitur, atque ſic noſtræ additiones nonnullis fortaſſe videbuntur ſatis inutiles.
Hos vero, ſi modo qui futuri ſint, @@@@m cogitare velim, præter quod non ſo-
lum aquariis ſcribo, ſed &
Geometris, qui veritatibus nudis etiam delectan-
tur, uſum noſtrarum meditationum aliis in rebus maximum eſſe, quod magis
intelligent, cum perpenderint, motum incipere a quiete, &
per infinitos tran-
ſire gradus, priuſquam certam celeritatem obtineat, maximas mutationes ſæ-
pe quidem tam brevi fieri temporis momento, ut ſenſibus nullo plane modo
percipi poſſint, determinandas tamen eſſe ad ſingula puncta, tum ut motus
animo recte percipiatur, tum quia exinde varia deduci poſſunt Theoremata.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index