Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (57) of 361 > >|
7157SECTIO TERTIA.
De iisdem vaſis, quibus tubi horizontales
inſeruntur.
Ad §. 24.
CUm aquæ ex vaſe valde amplo veluti C D G (Fig. 19.) per tubum ho-
rizontalem G M ampliorem in extremitate N M quam ortu G F fluunt,
majori velocitate illas ferri per orificium G F (ſi rurſus excipias pri-
mas guttas) quam ſi vel tubus abeſt, vel Cylindricus eſſet.
Id etiam Frontinus
experientiâ procul dubio edoctus affirmavit, alii vero moderni negarunt.
Igitur operæ pretium duxi rem experimento explorare. Erat autem
altitudo vaſis, quo uſus ſum, ſupra axem tubi = 5 {1/3} poll.
Angl. longitudo tu-
bi G N = 2 poll.
5 lin. diameter orificii G F erat = 3, 36. lin. diameter
aperturæ M N = 5, 48.
lin. erant proin amplitudines orificiorum ut 3. ad
8 proxime, amplitudo vaſis ſat magna erat, ut infinita cenſeri poſſet præ
amplitudine tubi.
Volui omnes menſuras allegare, ut quivis experimentum
repetere poſſit.
Hoc autem vaſe aqua repleto obſervavi amplitudinem jactus,
&
ex hâc poſtquam omnes menſuras cognoviſſem requiſitas calculum poſui
de altitudine, quæ velocitati aquæ transfluentis tum in G F, tum in N M
deberetur:
hanc inveni proxime undecim linearum, atque proin alteram
= poll.
6. lin. cum duabus nonis lineæ partibus, quas easdem altitudines alio
etiam experimenti genere inveni.
Quoniam autem major eſt altitudo 6. poll.
cum 6 {2/9} lin. quam 5 {1/3} poll. confirmatur theoria noſtra de acceleratione aquæ
internæ ab amplificatione tubi verſus extrema, quamvis multum abſit, ut
duabus potiſſimum rationibus §.
25. allegatis inductus præmonui, quin tan-
tum revera acceleretur quantum vi §.
24. remotis obſtaculis, quorum in cal-
culo nulla ratio habita fuit, deberet.
Ad §. 25. Hoc paragrapho in tranſitu monui, multis modis fieri poſ-
ſe, ut aër aquæ per tubos fluenti miſceatur.
Inde autem futurum, ut aquæ
minori copia effluant quidem, ſed non minori velocitate, quod utrumque
ut experirer primo in tubis A A &
A B (Fig. 24. & 25.) non procul ab eorun-
dem Origine parvulum utrobique feci foramen;
factum eſt, ut aquæ per
tubos, cum aliquo ſtrepitu ferrentut &
turbidæ effluerent, ſuperficies au-
tem ſolito multo lentius deſcenderet;
Deinde tubum Figuræ 19. pariter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index