Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (71) of 361 > >|
8571SECTIO QUARTA. tur {1/100} & per a pes dimidius, dum pro a ſubſtitui poteſt √2. (non deſide-
ramus enim hic ſummam accurationem) &
per log. indicatur logarithmus
hyperbolicus, ita vero fit,
{2nna/mmαα}log.
{mα/n} = {1/20000} (log. 100. + {1/2} log. 2.) =
0, 0002475 ped.
ſeu, 0, 000297 poll. & quoniam amplitudinem vaſis
æqualem inveneram 6 {1/5} poll.
quadratis, intellexi quantitatem aquæ quæſitam,
quæ nempe effluere debuiſſet priusquam jactus maximus oriretur, exæquare
circiter partem quinquageſimam ſecundam unius pollicis cubici, ſeu, poſito
guttam mediocrem ſex lineas cubicas efficere, plusquam quinque guttas.
In ex-
perimento autem nullam obſervavi, cujus rei rationem eſſe ſuſpicor, quod primæ
guttulæ, quam vis jam ejectæ ab aqua ſubſequente tamen etiamnum propellantur;
nimis enim celeriter alteræ ſubſequuntur, quam ut primæ ab illis interea divelli
poſſint.
Huc autem facit, quod tempusculum à fluxus initio ad maximam ex-
Pulſionem usque (quod nempe per §.
13. eſt proxime = {2n@√a/mα} log. {mα/n}, ubi
per 2√a hic intelligitur tempus, quo corpus per altitudinem dimidii pedis
labitur, id eſt, circiter {2/11} unius minuti ſecundi) quod inquam tempuſculum
illud non ultra partem centeſimam quinquageſimam octavam unius minuti
ſecundi excurrat.
Fortaſſe aliquid contribuit, quod non poſſit digitus ſat celeriter à fo-
ramine removeri.
Præſertim vero huc pertinet, quod maxima pars illius
aquæ, quæ ante præſentem maximam velocitatem erumpit, ita ad maximam
jactum accedat, ut nulla differentia obſervari poſſit &
ſic vix unica guttula
notabili diſcrimine ab illo defectura fuiſſet, ſi ſe libere ab aqua ſubſequente
ſeparare potuiſſet.
§. 15. Hactenus de aquis per foramina effluentibus: progrediamur
nunc ad effluxum aquarum ex vaſis per conos ſeu convergentes ſeu diver-
gentes.
Quod ſi autem aquæ effluant per tubum convergentem, dictat ea-
dem ratio à motu particularum convergente petita §.
3. pro foraminibus ſim-
plicibus expoſita, fore ut aquæ vena præ foramine contrahatur etiam-
num ejusque particulæ accelerentur &
ſic quantitas aquæ dato tem-
pore effluentis minor ſit quam menſuræ orificii effluxus &
velocitatum,
nulla habita ratione ad contractionem venæ, indicant.
Parva autem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index