Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (52) of 361 > >|
6652HYDRODYNAMICÆ. titudinem velocitati debitam, quam ſuperficies mn habet, cum pervenit in
ſitum fg;
ſit iſta altitudo = v, erit aſcenſus potent. omnis aquæ eo ipſo mo-
mento pariter = v:
Deſcenſus actualis autem eſt per §. 7. = tertiæ propor-
tionali ad totam maſſam aquæ, particulam aquæ mngf &
altitudinem verti-
calem HB, id eſt, = {δ/β}a;
eſt igitur v = {δ/β}a. Hæc quidem altitudo dicto
citius minuitur ſtatim atque aqua per orificium B fluere cogitur, quod de-
monſtravi §.
18. ſed primo tamen temporis puncto aqua ſervabit motum
quem acquiſivit, &
ſic guttula orificio proxima ejicietur velocitate, quæ de-
beatur altitudini{mmδ/nnß} a.
Poteſt autem hæc altitudo non ſolum eſſe tripla
aut quadrupla ipſius a, ſed &
quantumcunque magna: ego certe cum tubis
vitreis pro lubitu jactus feci decies aut vigeſies altiores ipſius a;
fuerit v. gr.
δ = 100 pedum, β = uni pollici, diameter autem tubi decupla diametri,
quam orificium habet;
& erit {mmδ/nnß} = {10000/1200} a, ita ut in his circumſtan-
tiis prima guttula aſſilire demta aëris reſiſtentia debeat ad altitudinem plus-
quam octies majorem altitudine ſolita a.
Sunt cœterum multa impedimenta
eaque maximi momenti, quæ jactus enormes cohibeant;
perditur nempe ali-
quid de motu ab impulſu ſuperficiei aqueæ mn in latera fg, dein etiam ab
ingenti attritu quem aqua per foraminulum, quod parvulum eſſe debet,
tam celeriter lata patitur:
multum etiam abeſt, quominus aqua C A D m
omni ſua celeritate moveatur ob adhæſionem aquæ ad latera tubi, quæ ad-
hæſio in tam longo tractu valde notabilis eſt.
Interim veram hanc eſſe ſolutionem phænomeni nullum poteſt eſſe
dubium, iſtique ſolutioni experimenta quæ feci in omni extenſione ſatisfa-
ciunt.
Dein hâc theoria etiam recte ſolvitur alterum phænomeni momen-
tum, quod nempe jactus iſte ſit quaſi momentaneus, poſtque breviſſimum
tempusculum ad ſenſus non major ſolito:
ita in præſenti, quem modo
finximus, caſu ſi per regulam §.
18, paullo mutatam (ibi enim de vaſis
verticaliter poſitis tantum dicitur) exploremus, quantum aquæ effluere de-
beat ut jactus non amplius milleſimâ parte (quæ utique obſervari in hujus-
modi experimentis minimè poteſt) ſuperet jactum ſolitum, cum ab initio
fuerit eodem octies major, invenimus tam parvam eſſe illam quantitatem, ut
tempus, quo tota ejicitur, nullo modo percipi poſſit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index