Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (81) of 361 > >|
9581SECTIO QUARTA. acu ad inferiorem deſcendiſſe poſt intervalla 24. automati pulſuum, quæ faciunt
tempus 10.
minutorum ſecundorum.
Quod ſi vero tempus idem quæratur ad Hypotheſin, venam ſe nihil
contraxiſſe, ſimulque aquas omni velocitate, quam vi theoriæ nullo præſen-
te impedimento alieno habere debuiſſent, effluxiſſe, reperitur illud = 6 {7/8}
min.
ſec.
Sic igitur concludi poteſt, fuiſſe amplitudinem foraminis ad ſectionem
venæ contractæ ut 10.
ad 6 {7/8}, id eſt, α = 1, 45, cum in primo experimento fue-
rit pro eodem foramine perpenſis omnibus circumſtantiis α = 1, 41.
Poſtquam hæc ita expertus fuiſſem, reſiduum erat explorare, an aquæ
omni velocitate ad ſenſus effluxerint, qua de re eo magis dubitavi, quod
creſcentibus velocitatibus aquæ, creſcant ſimul impedimenta, hæcque proin
notabilia eſſe poſſint in majoribus aquæ altitudinibus, qualia in minoribus
non ſunt.
Feci itaque omni adhibita cura (quod potiſſimum ad præciſionem ex-
perimenti requiritur) ut aquæ ſub directione perfecte horizontali effluerent,
&
acceptis menſuris tum amplitudinis jactus, tum altitudinis foraminis ſupra
tabulam horizontalem, vidi ſubducto calculo, quod cum altitudo aquæ erat
= 13.
poll. cum 10. lin. ſeu 166. lin. aquæ effluxerint, ſeu potius per ſectionem
venæ contractam transfluxerint, velocitate, quæ convenit altitudini 158 {1/2} lin.
igitur velocitas in calculo diminuenda eſt in ratione ſubduplicata harum altitu-
dinum atque in eadem ratione proxime decreſcit valor inventus litteræ α, qui
ita fit paullo minor quam 1, 42 ſeu rurſus 1, 41 &
ſic colligere licet, ſolam al-
titudinem aquæ mutatam ad ſenſus non mutare contractionem venæ.
Experimentum 4.
Tubum habui cylindricum altitudinis 4 poll. cujus ſectio per axem re-
preſentatur per (Fig.
28. b.) C A B D, amplitudo cylindri erat ad amplitudinem
foraminis a c ut 110 ad 1.
Cylindrus iſte aqua plenus omnis evacuatus fuit tem-
11Fig. 28. b pore 21.
minutorum ſecundorum cum dimidio. Notari autem debet, non
prius aquis effluxum concedendum eſſe, quam nullus in illis motus turbina-
torius obſervetur;
ſecus enim aqua mox in turbinem vertitur, durante

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index