Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
101
101 (87)
102
102 (88)
103
103 (89)
104
104
105
105 (91)
106
106 (92)
107
107 (93)
108
108 (94)
109
109 (95)
110
110 (96)
< >
page |< < (89) of 361 > >|
10389SECTIO QUARTA.
Experimentum 12.
Jam itaque uſus fui tubo cylindrico per quem facilior fit transfluxus eo-
que ob eandem rationem ampliore:
erat præterea arca cui tubus inſertus fuit
multo amplior, &
denique altitudo aquæ in arca contentæ ſupra axem tubi
multo minor fuit, ut minori velocitate aquæ transfluerent, ſicque obſtacu-
la minoris momenti offenderent:
Cætera fuerunt, ut ante.
Fuit igitur altitudo aquæ ſupra axem tubi = 130. part. o P = 553. part.
P Q = 453. part. P R = 297. diameter G F vel M N = 19. part. tubique longi-
tudo 130.
part.
Vidi aquam in patinam delapſam cylindrum expleviſſe, qui 8 {1/2} part.
in diametro continebat ad altitudinem 281. part. & cujus proinde capacitas
erat 15950.
part. cub. In hoc caſu ponendum eſt a = {453. 453/4. 553} = 93. part.
e = 40.
part. n = g = 284. particulis quadratis & b = 130. His vero factis
ſubſtitutionibus fit
nb√{n/g} X log.
{a/a - e} = 284. 130. log. {93/53} = 20760,
cui numerus in experimento reſpondet, ut vidimus, 15950.
Hic vero nu-
merus fere quatuor quintas alterius explet, ſicque eidem proxime accedit,
cum in præcedenti exemplo ob rationes allatas ſimilis numerus à ſimili plus
quam dimidio defecerit,
Jam igitur abunde patet, ſolis obſtaculis extrinſecis attribuendum eſſe,
quod experimenta non ad amuſſim reſpondeant formulis;
interim tamen ta-
lia eſſe, ut non poſſint melius harum formularum robur demonſtrare.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index