Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (3) of 361 > >|
173SECTIO PRIMA. vicem veras velocitates diſcrepaſſe, ratione habita ad altitudines aquæ & ubi-
que tales proxime fuiſſe, quæ integræ altitudini debeantur:
illa autem, quæ
loco ultimo fuere citata, quæque pro dimidia altitudine prima fronte viden-
tur ſtare, numero apud Authores plurima, movebant procul dubio Newto-
num, Virum meritis ſuis immortalem, ut paulo confidentius loqueretur de
Theoria, qua aquam per lumen minimum ex vaſe verticaliter ſurſum exili-
entem ad dimidiam altitudinem aquæ in vaſe ſtagnantis aſcendere poſſe inve-
nerat, etſi aſſertum iſtud omnibus experimentis, quæ de his altitudinibus im-
mediate ſumta fuere, contradicat:
Theoriam expoſuit in edit. prima princ.
Math. phil. nat. , eamque petiit ex preſſione, qua aqua præ foramine poſita
moxque egreſſura ad motum cietur.
Quoniam vero natura rei haud ſemper
permittere videtur, ut a priori definiatur vis aquam ad effluxum animans, a@-
que potius de ea vix aliter, quam ex phænomenis motus, id eſt, a poſterio@i,
quod ſæpe expertus ſum, judicare licet, ſuſpectum eſſe debet ratiocinium@ſti
principio innixum.
Hinc etiam Vir modo laudatus ſententiam ſuam muta-
vit in ſecunda Operis ſui editione, rurſuſque aliquantum in tertia, affirmans
aquam ad totam quidem altitudinem aſcendere, venam autem, quam efformat,
præ foramine contrahi ſeu gracileſcere, atque ſic utrique phænomeno velo-
citatis quantitatisque dato tempore effluentis, quæ ſibi contradicere videban-
tur, ſatisſaciens.
Quamvis autem contractionem iſtam fili aquei veram eſſe
cauſam, ob quam velocitas a@uæ effluentis non poſſit æſtimari ex quanticate,
negandum non ſit, puto tamen, Theoriam ipſi non eſſe ſuperinſtruendam,
quia accidentalis eſt, nec ſibimet ubique conſtans, dum velocitas non variat
niſi a cauſis alienis veluti attritu, tenacitate aquæ, aliisque ſimilibus.
Sic cum
aqua non per ſimplex foramen, ſed per tubulum cylindricum effluit, vena
notabiliter non contrahitur ſalva velocitate, excepto eo, quod propter attri-
tum ei demitur:
ſi quis autem hoc non obſtante putet, ex preſſione poſſe re-
cte &
tuto aquarum fluxum deduci, hunc rogarim, ut ad caſus magis com-
poſitos animum advertat, v.
gr. ad fluxum aquæ, quem mira@lem vocat Ma-
riottus, ex vaſe, quod diaphragma aliquod foramin@ perforatum in duas ca-
vitates aqua implendas diſpeſcit, ſic ut aqu@ per duo foramina transfluere co-
gatur:
de hoc motu loquitur Mari@@@us in tractatu ſuo egregio de motu aqua-
rum part.
IV. pag. m. 442.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index