Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
21
21 (7)
22
22 (8)
23
23 (9)
24
24 (10)
25
25 (11)
26
26 (12)
27
27 (13)
28
28 (14)
29
29 (15)
30
30 (16)
< >
page |< < (11) of 361 > >|
2511SECTIO PRIMA.
§. 17. Et hæc quidem ſunt, quæ mihi ex admisſis principiis geometri-
cam deductionem pati viſa ſunt.
Quoniam vero nihil eſt in Theoria tam
rigoroſe demonſtratum, quod non in applicatione ad corpora reſtrictionem
aliquam poſtulet, ideo facile apparet, nec ullam Theoriam de fluidis expectan-
dam eſſe, quæ omnibus menſuris experientia cognitis plenisſime ſatisfaciat;
cujus rei memores eſſe velim, qui Theoremata noſtra experimentis confirmare
voluerint.
Ubique invenient quidem aliquem conſenſum, ſed non perfectum,
eumque modo ſtrictiorem, modo laxiorem, pro rerum circumſtantiis.
Quo-
ties autem ipſe aliquod experimentum effeci, ante omnia mecum perpendi,
quousque principia Theoriæ cum caſu propoſito congruerent;
atque ſic me
nunquam aut rarisſime eventus fefellit.
Non ſolum enim prævidere ſolebam,
in quam partem futura eſſet differentia, ſi quæ notabilis eſſe debebat, ſed
&
quanta; quod ipſum, ſi recte judico, ſatis manifeſtat, fluida affectare quidem
leges, quas ipſis præſcriptas eſſe ponimus, obſtacula autem ubique offendere
nunc majora, nunc minora.
Cæterum experimenta inſtitui non pauca, quo-
rum ſingula in fine ſectionis, ad quam pertinent, locavi:
præſertim vero ſol-
licitus fui, in propoſitionibus antea incognitis &
plerisque ſat paradoxis con-
firmandis.
De experimentorum fide non eſt, quod quis dubitet, cum præ-
cipua coram Amicis eaque poſt publicatam Theoriam fecerim;
magnam ta-
men experimentorum, quæ animo concepi, partem, quando per ſingula ire
non licet, aliis relinquens inſtituendam.
Perlectis noſtris propoſitionibus quisque
ſibi finget innumera, neque proin opus eſſe judicavi, omnia, qualia ſunt a
me deſiderata, exponere;
expoſui tamen aliqua.
§. 18. Jam vero tandem principiorum, quorum toties mentionem fe-
cimus, ratio reddenda eſt.
Præcipuum eſt conſervatio virium vivarum, ſeu, ut
ego loquor, æqualitas inter deſcenſum actualem aſcenſumque potentialem:
Utar hac
poſteriore voce, quia idem quod altera ſignificat, ſortem autem apud non-
nullos Philoſophos, qui vel ad ſolum vis vivæ nomen moventur, magis be-
nignam fortaſſe experietur.
Puto, hic e re noſtra fore, hac de re paulo co-
pioſius dicere.
§. 19. Poſtquam Galilæus docuiſſet, corpus, ſive verticaliter, ſive ſuper
plano utcunque incurvato, deſcendens eandem velocitatem acquirere, modo
altitudo lapſus ſit eadem, quod ex natura preſſionum demonſtrari poteſt,
Hugenius eadem hac propoſitione, ſed generaliori pro hypotheſi feliciter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index