Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
51
51 (37)
52
52 (38)
53
53 (39)
54
54 (40)
55
55 (41)
56
56 (42)
57
57 (43)
58
58 (44)
59
59 (45)
60
60 (46)
< >
page |< < (46) of 361 > >|
6046HYDRODYNAMICÆ. jam fuit demonſtratam. E re vero duxi id de novo hic demonſtrare, quia ca-
ſus præſens diverſus videri poterat ab illo, de quo in præfato paragrapho dici-
tur.
His intellectis non opus eſt pluribus explicare Phænomena circa hanc
rem §.
21. Auctore s’Graveſande indicata; patet enim, aquam non aliter efflue-
re per vas compoſitum A E F M N G H B, quam per vas ſimplex A O M N P B,
cum nempe orificium M N eſt valde parvum, atque hinc majorem eſſe veloci-
tatem ſuperficiei aqueæ C D, quam ſi per vas A E F G H B aquæ effluerent, po-
ſito orificio M N = F G, multoque magis ſi M N fuerit majus quam F G,
quod fit cum tubus verſus inferiora amplitudine creſcit:
attamen obſervari de-
bet, ab initio motus aquam tardius deſcendere, quam ſic definitum fuit, nec
regulam iſtam prius locum habere quam ſuperficies C D per ſpatiolum ali-
quod deſcenderit, quod tamen brevi fit tempore:
mutationes, quæ ab initio
motus fiunt, in hoc caſu, examinabimus in ſectione ſequente.
§, 24. Eodem modo computus eſſet inſtituendus, ſi vaſi, quod ſem-
per nunc amplitudinis infinitæ ponimus, implantatus eſſet tubulus non verti-
calis ſed horizontalis, veluti in fig.
19. aut ſub alia directione qualicunque, ſem-
11Fig. 19. per autem reperietur aquas per orificium M N mox, poſtquam ſuperficies aquæ
in vaſe principali aliquantulum deſcendit, ea proxime effiuere velocitate, quæ re-
ſpondeat altitudini iſtius ſuperficiei ſupra orificium;
Inde liquet quod manen-
tibus tam altitudine aquæ ſupra tubulum G N, quam ipſo orificio F G, au-
geatur quantitas aquæ dato tempore effiuens ab aucta amplitudine orificii M N:
Sic igitur demonſtratum hic dedimus, quod dictum fuit in fine §. 5, Sect. 1. Fron-
tinum experientia fuiſſe edoctum, nempe, plus debito aquæ erogari per cali-
cem legitimæ tum menſuræ tum poſitionis, cui ſtatim fiſtulæ amplioris moduli
ſubjectæ ſint.
Et quidem quantitates aquæ cæteris paribus erogari deberent ip-
ſis orificiis M N proxime proportionales, niſi multa eſſent impedimenta;
quæ
hanc quantitatem valde diminuant, de quibus proxime dicam:
facere poſſunt
hæc impedimenta;
ut admodum parum fluxus aquarum promoveatur ab au-
cto orificio extremo;
ſemper tamen promovebitur aliquantum.
§. 25. Ex præmiſſis liquet velocitatem, qua ſuperficies aquæ C D in
utroque, de quo diximus, caſu deſcendit cæteris paribus pendere ab am-
plitudine orificiorum M N;
Hæc autem ea innituntur hypotheſi, quod aqua
lateribus tubulorum G N ubique adhæreat &
pleno orificio M N effluat,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index