Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
61
61 (47)
62
62 (48)
63
63 (49)
64
64 (50)
65
65 (51)
66
66 (52)
67
67 (53)
68
68 (54)
69
69 (55)
70
70 (56)
< >
page |< < (54) of 361 > >|
6854HYDRODYNAMICÆ.
De Velocitatibus maximis fluidorum per foramina
valde ampla effluentium.
Ad §. 16. & 20.
Experimentum Primum.
TUbum Cylindricum F A (Fig. 22.) longitudinis quatuor pollicum
11Fig. 22. oblique ad horizontem poſui, in eoque ſitu firmavi, erat autem
amplitudo tubi ad amplitudinem luminis in A ut 2 ad 1.
& quidem dia-
meter tubi præter propter ſeptem lineas exæquabat;
Dein menſuris acceptis
in particulis æqualibus linearum F E, A B &
B D (quarum lex ex ipſa figura per
ſe patet) illas inveni 81.
619. & 740.
His ita præparatis, tubum aquâ replevi, digito interim obturato ori-
ficio A, eoque confeſtim remoto aquæ breviſſimo tempuſculo effluxere om-
nes:
obſervare tamen potui, primas & ultimas propius ad verticalem AB,
quam medias cecidiſſe;
guttas autem longiſſime projectas incidiſſe in locum
C invenique poſt ſæpius repetitum experimentum BC particularum, qui-
bus antea uſus fueram, 235.
Jam vero ſi per præmiſſum lemma quæratur altitudo E G, ad quam guttæ
maxima velocitate ejectæ aſcendere poſſint, reperitur E G = 56.
part. de-
beret autem vi §.
§. 16. & 20. eſſe. = 62. niſi attritus aquæ ejusquæ adhæ-
ſio ad latera tubi impedimentum motui afferret:
majorem conſenſum non
expectavi.
II. Poſitis quæ prius, diminuto tantum ad dimidium foramine A,
ita ut amplitudo tubi eſſet quadrupla amplitudinis ad lumen pertinentis, ob-
ſervavi B C = 252;
Hinc deducitur E G = 68 per experimentum; per
theoriam autem debuiſſet eſſe = 70;
numeri hi minus differunt quam
præcedentes, quia hîc multo minus fuit attritus impedimentum ob diminu-
tam velocitatem internæ aquæ.
Utrumque autem experimentum egregie
profecto theoriam confirmat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index