Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
21
21 (7)
22
22 (8)
23
23 (9)
24
24 (10)
25
25 (11)
26
26 (12)
27
27 (13)
28
28 (14)
29
29 (15)
30
30 (16)
< >
page |< < (7) of 361 > >|
217SECTIO PRIMA. Ita animadverti, (quod exemplum ob rei momentum ſit inſtar omnium,) fie-
ri non poſſe, ut preſſio aquæ, per canalem data velocitate fluentis, in ejusdem
latera definiatur, niſi mutationes iſtæ, quas momentaneas dicam, utcunque ſen-
ſibus inperceptibiles recte animo intelligantur.
De his ego, ut primus cogi-
tavi, ita optatiſſimo cum ſucceſſu novam Theoriæ aquarum partem addidi, quæ,
quia fluidorum tum motum tum preſſionem ſimul reſpicit, hydraulico - ſtatica
aptiſſime vocari viſa fuit.
Poſt hæc Theoriæ generalis ſpecimina, de vaſis cy-
lindricis tam ſimplicibus, quam iis, quæ tubis inſtructa ſunt, exhibentur, &

in his poſterioribus præſertim determinantur mutationes, quæ ab initio fluxus
oriuntur, dum datus velocitatis gradus attingitur, &
id quidem in hypotheſi
vaſorum ampliſſimorum;
notandum autem eſt, has mutationes ſenſibiles ad-
modum eſſe, etiamſi vaſa ſunt infinitæ amplitudinis, poſſeque illas experimen-
tis demonſtrari, dum aquæ ex vaſe ampliſſimo per foramen ſimplex effluentes
primo ſtatim temporis puncto totam, quantam poſſunt, velocitatem habent.
Pendent prædictæ mutationes tum a longitudine tum a figura tubi. Denique
etiam calculi analytici pro varii generis temporibus inveniendis una cum an-
notationibus phyſicis eo pertinentibus adjiciuntur.
Indicante denique Theo-
ria, fieri non poſſe, ut aquæ multum ultra ſupremam ſcaturiginis ſuperficiem
aſcendant, monſtratur ſub fine ſectionis, non pertinere ad hypotheſes noſtras
phænomenon ſingulare, quod ipſe ſæpius obſervavi, &
pro lubitu imitari poſ-
ſum, cujusque mentio injicitur in Hiſt.
Reg. Acad. Sc. Pariſ. ad ann. 1702. ubi
dicitur, accidere quandoque, ut aquæ in fontibus ſalientibus aſſurgant ad al-
titudinem triplam, aut quadruplam ejus, quæ reſpondet aquæ ſuperficiei ſupre-
mæ, mox tamen enormem aquæ jactum ad confuetam altitudinem deprimi,
poſteaque genuina iſtius phænomeni ratio cum veris menſuris ex Theoria no-
ſtra petitis affertur, modusque indicatur ſaltum inſolitum producendi,
imo &
ad lubitum augendi.
§. 9. Porro Theoria extenditur ad examen motuum ex vaſis conſtanter
plenis, quibus nempe tantum aquæ continue affunditur, quantum ex illis ef-
fluit:
horum indoles in eo potiſſimum conſiſtit, ut fluida emanantia magis
magisque accedant ad illum velocitatis gradum, qui toti altitudini ſuperficiei
fluidi ſupra foramen debetur, eum vero nunquam omnino attingant, niſi poſt
tempus infinitum:
vergere tamen demonſtrantur aquæ tam cito ad velocitatem
iſtam, ut poſt tempusculum inſenſibile tantum non totam acquirant,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index