Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
51
51 (37)
52
52 (38)
53
53 (39)
54
54 (40)
55
55 (41)
56
56 (42)
57
57 (43)
58
58 (44)
59
59 (45)
60
60 (46)
< >
page |< < (40) of 361 > >|
5440HYDRODYNAMICÆ. mina in inſtrumentis hydraulicis raro occurrere ſolent, & fingamus ſuperfi-
ciem aquæ per centeſimam partem deſcendiſſe tantum totius altitudinis ini-
tialis (deſcendiſſe autem aliquantulum aſſumo, quia à primo initio motus
aquæ nullus ineſſe poteſt, nedum tantus, ut aqua effluens ad totam alti-
tudinem aſcendere motu ſuo poſſit) hæ poſitiones faciunt m = 16n &
mm =
256nn, atque x = {99/100}a, unde prodit
z = {128/127}({99/100} - ({99/100})255)a = {92/100}a,
quæ quidem aliquantulum differt à quantitate x, ſeu {99/100}a, ſed tamen non
multum admodum, fitque differentia multo minor, cum minus eſt foramen,
&
paullo magis deſcendit ſuperficies aquæ. Igitur differt hæc Theoria à vul-
gari potiſſimum circa fluxus initium, quo minor eſt motus, quam ſtatutum
fuit:
è contrario circa fluxus finem majori velocitate aqua ejicitur, quam ſe-
cundum principia ſolita deberet.
§. 18. Hactenus conſideravimus motum aquæ à propria ſua gravitate
ortum;
ponamus nunc vi aliena aquam ejectam fuiſſe præter vim gravitatis,
talemque aquæ effluenti communicatam fuiſſe velocitatem, qua ad altitudi-
nem multo majorem aſcendere poſſit, quam ſi ſola aquæ gravitas motum
produxiſſet;
dein ſubito vim illam alienam evaneſcere, & aquam ſibi relin-
qui;
Id autem ſi fiat, experientia docet citiſſime aquæ velocitatem decreſce-
re &
mox talem eſſe, ut notabililer non ſuperet velocitatem eam, quæ ex
ſola aquæ gravitate oritura fuiſſet.
Ita videmus fieri aliquando in fontibus
ſalientibus (de cujus rei cauſa vera atque menſura alibi dicam) ut aquæ ad
triplam vel quadruplam majoremve altitudinem aſſiliat, quam eſt ordinaria;
quod cum ita contingit, ſaltus iſte protinus ceſſat ſolitamque altitudinem,
quantum id ſenſibus percipi poteſt, non excedit:
loquor autem de tubis
foraminibus non valde magnis perforatis;
nam cum foramen eſt ali-
quanto majus, non ita cito decreſcit aquæ ſaltus.
Jam itaque examinabi-
mus, quousque theoria cum iſtis phænomenis conveniat, accuratasque
menſuras eorum, quales inde ſequuntur, ſubjungemus.
Ut vero rem ge-
neraliter proſequamur, ponemus rurſus amplitudinem cylindri ad amplitu-
dinem foraminis ut m ad n:
aquam ea explodi velocitate qua aſſurgere poſſit
ad altitudinem a, eoque ipſo temporis puncto altitudinem aquæ ſupra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index