Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (7) of 434 > >|
Præcipuam operis partem binæ laminæ continent oblongæ
11TAB. 1. atque inter ſe æquales, A B, C D;
quibus rotarum axes u-
trinque
inſerti ſunt.
laminæ lateribus tantum hic ſunt
conſpicuæ
:
columellas autem quatuor, quibus verſus angu-
los
connexæ ſunt, de induſtria exprimere neglexi, ut ne re-
liquis
officerent.
Prima rota ſeu tympanum dentatum eſt E,
cujus
axi orbiculus quoque F affixus eſt.
Huic circumjectus
funis
cum appenſo pondere Δ, eo quem poſtea dicemus mo-
do
.
Ponderis itaque vi tympanum E vertitur. Hoc movet
proximum
tympanum H.
hoc rotam L, cujus dentes ad inſtar
ſerræ
dentium formati ſunt.
Hujus prope axem erectus ſtat
axis
M N, cum affixis lamellis ſive auriculis binis, quarum
alteri
occurrunt ſuperiores rotæ L dentes, alteri inferiores,
idque
perpetua viciſſitudine, ita ut non in gyrum axis hic
circumagatur
, ſed reciproco motu, nunc in hanc, nunc in il-
lam
partem libretur, dum interim rota L in orbem vertitur.
Quem motum pluribus exponere ſuperſedeo, quod in vul-
garibus
paſſim horologiis reperiatur.
à quibus equidem huc-
uſque
noſtrum hoc non diſcrepat;
at plurimum in his quæ
ſequuntur
.
Axi enim N M infigitur O tympanum, cujus den-
tibus
aptantur dentes rotæ P, ejus generis quas coronarias
vocant
artifices noſtri.
Nec vero toto ambitu dentata ut ſit
neceſſe
eſt, ſed parte ſuperiori duntaxat.
quippe tympanum
O
, haud aliter atque axis N M cui cohæret, reciprocam li-
brationem
habet, unde &
rotam P ſimili motu agitat. Cum-
que
major ſit hujus diameter quam tympani O, ſequitur ut
minori
etiam circuitus parte rota quam tympanum dictum
gyretur
.
quod quo pertineat alibi indicabimus. Porro ejuſ-
dem
rotæ P axis trans laminam C D aliquantum extenditur,
habetque
conjunctam clavulam Q R, inferius itidem inflexam
&
terebratam ad R, ita ut per foramen hoc laxiuſculum vir-
gula
ænea I T libere transmeet.
Hæc vero virgula ſuperius
ad
S ſuſpenſa eſt filo S I, ex inferiori parte pondus T.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index