Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (9) of 434 > >|
339HOROLOGIUM. parvo in circello ſingula prima ſcrupula diſtinguens. Hoc
verò
ſuperior index horarum Λ convertitur:
& ſupra hunc
denique
Σ index, quem dixi, ſecundorum.
Hæc autem,
uti
&
tympanorum omnium diſpoſitio ac dentium numerus,
cum
multimodis variari poſſint, nos hunc unum in exem-
plum
proponere ſatis habuimus, eumque experientia com-
probatum
.
Itaque & dentium multitudinem in ſingulis tym-
panis
deſignabimus, eam quæ huic formæ optime convenire
viſa
eſt.
In circumferentia rotarum ſingularum E H ſeptua-
geni
bini ſunt, ſeni in tympanis G &
K. rota L viginti
quinque
habet, tympanum O decem.
rota P viginti, vel
tantum
partem horum aliquam, quia, ut dixi, totam den-
tibus
inſecari nihil opus eſt.
Penduli longitudo S I T pedis
Rhenolandici
, qui ad Romanum veterem proxime accedit,
dextantem
circiter æquat, &
cuique vibrationi ſimplici im-
pendit
ſemiſcrupulum ſecundum.
ad quam menſuram obſer-
vationibus
ad ſolem vel ad aliud hujus generis horologium
comparatis
non difficile perducitur.
Ea longitudo rotis ita
ordinatis
convenit:
& exquiſitam motus æqualitatem, quæ-
que
etiam Aſtronomicis uſibus ſufficiat, præſtare valet.
Quod ſi tamen concinnitate operis inſuper habita, quadru-
plo
majus pendulum adhibeatur, vel ultra etiam producatur,
rotis
interim majoribus quoque adſumptis, haud dubiè len-
tioribus
oſcillationibus tutius etiam fidemus.
Et jam in ma-
gnis
publicis Horologiis, egregio ſucceſſu, perpendicula
ejusmodi
prælonga uſurpari vidimus, alibi duodecim, alibi
vicenûm
pedum, cum appenſa ſphæra 25 vel 30 librarum.

Cæterum
revertendo ad ea quæ hic poſita fuere, apparet
quidem
, rota E ſemel circumacta, duodecies converti ro-
tam
H.
centies vero quadragies & quater eam quæ ſequitur
L
.
Quæ cum dentes 25 habeat, 3600 vicibus alternatim im-
pellit
lamellas M.
N. ac totidem recurſus duplices facit pen-
dulum
S I T.
Cumque 3600 ſcrupula ſecunda, horâ unâ
contineantur
;
hinc horæ ſpatio rota E ſemel convertetur.
Quamobrem
&
circulus indici Ψ ſubjectus in 60 partes divi-
ditur
, quæ prima ſcrupula ſignificent.
Rota vero H

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index