Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (10) of 434 > >|
3410CHRISTIANI HUGENII duodecies in hora, hoc eſt, ſemel ſpatio 5 ſcrupulorum pri-
morum verſatur, unaque index Σ, ideo circulum huic in-
dici ſuppoſitum in 5 partes primum diſpeſcimus, &
harum
deinde ſingulas in 60 minores, quæ ſecunda ſcrupula deno-
tent.
Denique index Λ in ſuo circulo duodecim horas diſtin-
guere debet;
ac proinde, ut harum tempore ſemel circum-
eat, tympano V ſex dentes tribuuntur, rotæ X ſeptuageni
bini.
Nunc qua ratione pondera Δ, Ξ, horologio appendan-
tur docebimus.
Hæc enim novo artificio ita ordinavimus,
ut cum ſurſum retrahitur pondus primarium Δ, non pro-
pterea ceſſet aut ullatenus impediatur horologii curſus.
Quod in hac inventione apprime neceſſarium erat, ne par-
ticula temporis aliqua quotidie ſubduceretur, neve penduli
motus interea dum pondus attollitur langueſceret.
Paratur
itaque funis continuus atque in ſe rediens, extremitatibus
apte inter ſe connexis.
Is primo orbiculum F amplexus,
aculeis ferreis aſperum, quo melius funis inhæreat, parte
altera trochleæ, cui pondus primarium Δ alligatum eſt, cir-
cumvolvitur.
Hinc aſcendens ſuper orbiculo Ω tranſit, ac
rurſus deſcendens ſuſtinet trochleam alteram cum appenſo
minori pondere Ξ;
unde denuo ad F redit. Orbiculus Ω
(quem demonſtrandi gratia hic inter laminas A B, Y Z,
ſuſpendimus, nam alioqui commodius thecæ quæ toti horo-
logio circumdatur affigi ſolet) circumferentiam verſus den-
ticulos habet, ut in rota L, ſerratos, ac deſuper premen-
tem elaterem Θ, quo fit ut in alteram tantummodo partem
volvipoſſit, attracto nimirum fune Π, ac pondere propter-
ea Δ aſcendente:
Nam contrarium motum elater dentibus
occurrens prohibet.
Crenam autem ſecundum circumferen-
tiam dicti orbiculi ita cavari oportet, ut funem immiſſum
nonnihil coarctet conſtringatque, quo minus poſſit immo-
to orbiculo delabi;
quem in finem etiam pondus Ξ ad-
hibetur.
His ſic conſtitutis, ſemper Δ dimidia ſui gra-
vitate incumbet funi Φ, motumque horologio continuabit
etiam dum attracto fune Π in altum attollitur.
Et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index