Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
< >
page |< < (42) of 434 > >|
6942CHRISTIANI HUGENII absque errore, oculus ad idem punctum reponi poſſit. Jam
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
ad momentum ipſum, cum ſtellarum aliqua è conſpectu abit,
notetur tempus horologio indicatum.
Atque idem poſtero
die, vel potius aliquot diebus intermiſſis, fiat.
Quod ſi
tantum unius diei ſpatium duabus obſervationibus interceſſe-
rit, oportet in poſtrema obſervatione tempus horologii de-
ficere ab illo, quod prima obſervatione annotatum fuerat,
ſcrupulis primis 3, ſecundis 56.
Ita enim rectè ſe habere
perpendiculi longitudinem conſtabit;
quum tanto ſuperetur
quælibet ſiderum fixorum revolutio à die ſolari mediocri.
Mediocri dico, quoniam dies ſolares, de meridie ad meri-
diem, non omnes inter ſe æquales ſunt, ut mox amplius
exponetur.
Si vero poſt plures demum dies obſervatio re-
petatur, in ſingulos tantundem differentiæ cauſa computan-
dum erit.
Sit, exempli gratiâ, in prima obſervatione, ad
momentum evaneſcentis ſtellæ, adnotata horologii hora 9,
cum ſcrupulis primis 30, ſecundis 18;
deinde, ſeptimo
poſt die, eâdem diſparente ſtellâ, indicet horam 8, cum
ſcrupulis pr.
50, ſec. 24. Hæc hora deficit à priore ſcrupu-
lis pr.
39, ſecundis 54. Quæ, in ſeptem diviſa, dant retar-
dationem diurnam ſcrupulorum 5′.
42″. Debebat autem eſſe
ſcrupulorum 3′.
56″. quæ illâ minor eſt ſcrupulis 1′. 46″. Ita-
que tantundem quotidie deficit horologium à vera, ſeu me-
dia, dierum menſura.
Cæterum alio quoque modo, ad ſolem, horologii motum
examinare licebit.
Sed hic jam inæqualitatis dierum natu-
ralium ratio habenda erit.
Sunt enim, ut jam dixi, non
omnes ejusmodi dies inter ſe æquales;
& quanquam exi-
guum ſit diſcrimen, tamen plurium dierum intervallo ſæpe
eo usque excreſcit, ut haudquaquam contemni poſſit.
Ete-
nim ſi &
ſolarium quam perfectiſſime deſcriptum habeatur,
&
horologii automati motus ad veriſſimam dierum menſu-
ram exactus ſit, neque ab ea recedat;
eveniet tamen neceſ-
ſario ut, certis anni temporibus, ſæpe horæ quadrante, aut
etiam ſemihora, inter ſe diſcrepent, ac rurſus ſtatis tempo-
ribus ultro concordent.
Hoc enim ita eſſe, ex tabula

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index